Quantum redactiones paginae "Cammarunia" differant

Summarium vacuum
m (automaton: mutans Categoria:Civitates→Categoria:Civitates sui iuris; mutationes minores)
Ex anno [[1990]], privata instituta in regionibus quinque surrexere. Haec scholae honoraria inter quinquies et decies maiora civitatis scholarum eis referunt. Verumtamen, brevia programmata exercitandorum professionalium in campis utputa ratiocinio, administratione, diurnalismo et Interretialibus technologiis offerunt, quamobrem populares inter studentes sunt. Quaedam scholae nihilominus minimas gubernationis normas de infrastructura et facultate non attingunt et sine diplomate operare possunt.
 
[[Curatio medica|Curationis medicae]] qualitas plerumque humilis est. Extra praecipuas urbes, catastemata crebro sordida et tenuiter intructa sunt. Inter endemicos morbos sunt [[Dengue febris haemorrhagica|dengue febris]], [[filariasis]], [[leishmaniasis]], [[malaria]], [[meningitis]], [[schistosomiasis]], [[trypanosomiasis Africa]]. Morbus [[SCDI]]/[[VIDH]] seropraevalentiae index 5,4% inter 15 et 49 annos natos aestimatur, quamquam grave stigma contra morbum relatorum casuum numerum artificiose parvum servat. [[Medicina traditionalis]] velut popularis alternativa [[Civilizatio Occidentalis|Occidentali]] medicinae manet.
 
=== Administratio territorialis ===
24 549

recensiones