Quantum redactiones paginae "Ludovicus Bergsträsser" differant

m
automaton: mutans Categoria:Professores Universitatis Francofurti ad Moenum→Categoria:Professores Universitatis Francofurtensis; mutationes minores
m (Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q76197 sunt)
m (automaton: mutans Categoria:Professores Universitatis Francofurti ad Moenum→Categoria:Professores Universitatis Francofurtensis; mutationes minores)
'''Ludovicus''' (Theod. ''Ludwig'') '''Bergsträsser''' (natus die [[23 Februarii]] [[1883]] oppido [[Altkirch]] ([[Alisatia]]), mortuus [[23 Martii]] [[1960]] [[Darmstadium|Darmstadii]]) historicus ac vir rerum politicarum peritus [[Germania|Theodiscus]] primo factionis [[DDP]], deinde [[SPD]] erat.
 
== Iuventus et munus ==
Bergsträsser, cuius pater iudex fuit [[Colmaria]]e scholam frequentavit et testimonium maturitatis adeptus est. Annis [[1902]] - [[1906]] [[Heidelberga]]e, [[Monachium|Monachii]], [[Lipsia]]e [[Lutetia]]eque historiae studebat. Anno 1906 Heidelbergae doctor philosophiae promotus et [[Gryphisvaldia]]e anno [[1910]] habilitatus est. Praesertim historiam factionum Theodiscoarum exploravit. Et Gryhiswaldiae anno [[1916]] professor factus est. Annis 1916 - 1918 miles conscriptus est, sed in administratione regionum occupatarum in oriente tantum operam dedit. Anno [[1918]] professor [[Berolinum]] venit. Annis [[1920]] - [[1933]] [[Archivarius]] in [[Archivium Imperii Teodisci|Archivio Imperii Theodisci]] [[Potestampium|Potestampii]] erat. Anno [[1933]], cum [[NSDAP|Nazistae]] Germaniae rerum potiti sunt, propter consilia sua dimissus est et diurnarius operam dedit. Post [[Coniuratio 20 Iulii 1944|Coniurationem 20 Iulii 1944]] propter necessitatem ad coniuratos aliquos brevi tempore incarceratus est. Anno [[1945]] professor [[Universitas Ioannes Wolfgang Goethe Francofurtensis|Universitatis Francofurtensis]], anno [[1950]] [[Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana|Bonnae]] factus est.
 
== Cursus honorum ==
Bergsträsser anno [[1919]] sodalis factionis DDP factus est et pro hac factione annis [[1924]] - [[1928]] legatus ad [[Dieta Imperii Germanici|Dietam Imperii Germanici]] erat. Anno [[1930]] ad SPD transiit. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] finito iterum pro Socialibus Democraticis nitebatur. Mense Aprili [[1945]] ab [[CFA|Americanis]] praeses [[Provincia Darmstadium|Provinciae Darmstadii]] factus est atque ad annum [[1948]] mansit. Annis [[1946]] - [[1949]] legatus ad senatum terrae [[Hassia]]e fuit. Anno [[1948]] ad [[Consilium Parlamentaricum Germaniae (1948)|Consilium Parlamentaricum]] [[Bonna]]m missus est, quod [[Lex Fundamentalis Germaniae|novam constitutionem]] Germaniae componeret. Annis 1949 - [[1953]] legatus ad [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietam Foederalem Germaniae]] erat.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.reichstag-abgeordnetendatenbank.de/selectmaske.html?pnd=118656155&recherche=ja Biographia in libris Dietae Imperii Germaniae (lingua Theodisca)]
* [http://www.parlamentarischerrat.de/mitglieder_891_mitglied=29_seitentiefe=2.html Curriculum vitae in pagina "parlamentarischerrat.de" (lingua Theodisca)]
 
{{Lifetime|1883|1960|Bergstraesser, Ludovicus}}
 
[[Categoria:Alumni Universitatis Heidelbergensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Monacensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Gryphiswaldensis]]
[[Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I]]
[[Categoria:Professores universitatum Berolinensium ]]
[[Categoria:Legati Dietae Imperii Germaniae (Res publica Vimariana)]]
[[Categoria:Professores Universitatis Francofurti ad MoenumFrancofurtensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Bonnensis]]
[[Categoria:Legati Consilii Parlamentarici Germaniae (1948)]]
209 026

recensiones