Quantum redactiones paginae "Franciscus Iosephus Jung" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 17 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q57505 sunt
m automaton: mutans Categoria:Alumni Universitatis Moguntiaci→Categoria:Alumni Universitatis Moguntinae; mutationes minores
Linea 2:
'''Franciscus Iosephus''' (vulgo: ''Franz Josef'') '''Jung''' (natus [[5 Martii]] [[1949]] [[Alta villa|Altae villae]]<ref>{{Graesse}}</ref> apud [[Rhenus|Rhenum]] fluvium) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] (CDU) est.
 
== Iuventus et Munus ==
Jung anno [[1968]] maturitatem adeptus est atque tum miles et legatus exercitus fuit. Ab anno [[1970]] [[Moguntiacum|Moguntiaci]] iurisprudentiae studebat et [[1974]] primam, [[1976]] secundam probationem accepit. Anno [[1978]] doctor iurisprudentiae promotus est et tum iurisconsultus Eltville in oppido laboravit. Annis [[2000]] - [[2005]] in praesidio societatis pediludii [[Eintracht Frankfurt]] fuit.
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1973]] Jung sodalis [[Unio iuvenilis|Unionis Iuvenilis]] fuit et annis [[1981]] - [[1983]] vicarius praeses eius societatis iuvenum Christianorum Democraticorum. Annis [[1983]] - [[2005]] Jung legatus senatus terrae [[Hassia]]e fuit et annis [[1987]] - [[1991]] secretarius generalis factionis CDU Hassiae erat. Est socius et amicus [[Rolandus Koch|Rolandi Koch]], praesidis ministrorum eius terrae. Anno [[1999]] - post electionem victoriosam Koch eum administrum Hassiae rerum foederalium et Europae nominavit. Sed iam anno sequente eum magistratum reponere coactus est - propter pecuniam, quam CDU clam acceperat. Nam iis sumptibus novum praetorium suae factionis in Hassia aedificatum erat. Anno [[2005]] Jung, qui nunc etiam legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis]] creatus est, a nova cancellaria [[Angela Merkel]] [[Administer Foederalis Defensionis Publicae]] nominatus est. Hunc honorum ad annum [[2009]] gessit: Post novam electionem [[28 Octobris]] eius anni [[Administer Foederalis Laboris]] nominatus est. Sed iam [[27 Novembris]] a novo magistratu recessit, quod ei obiceretur administrum defensionis populum fefellisse de impetu in Afgania facto (vide infra).
 
== Consilia et recessus ==
Cum Jung administer defensionis esset, exercitus Germanicus, quae in [[Afgania]] cum sociis democratiam contra insurgentes islamicas defendere debuit, nonnullos milites pugnis amisit. Tamen hoc "bellum" vocari posse Jung negavit. Cum [[4 Septembris]] [[2009]] iussu legati Theodisci aeronaves Americani duos autocineta oneraria, quae benzino referta ab insurgentibus islamicis abducta erant, deleta et multi homines - etiam civiles - necati essent, Jung acerrime vituperatus est, praesertim, cum civile necatos esse etiam aliquot dies post negaverat.
 
Linea 14:
<references/>
 
== Nexus externi ==
{{commonscat|Franz Josef Jung}}
* [http://www.franz-josef-jung.de/ Pagina personalis (Lingua Theodisca)]
Linea 25:
 
{{DEFAULTSORT:Jung, Franciscus Iosephus}}
 
[[Categoria:Nati 1949]]
[[Categoria:Alumni Universitatis MoguntiaciMoguntinae]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Administri Foederales Defensionis Publicae]]