Quantum redactiones paginae "Curtius Sieveking" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q84380 sunt
m automaton: mutans Categoria:Alumni Universitatis Marburgi→Categoria:Alumni Universitatis Marburgensis; mutationes minores
Linea 2:
'''Curtius''' (vulgo: ''Kurt'') '''Sieveking''' (natus [[21 Decembris]] [[1897]] [[Hamburgum|Hamburgi]], mortuus [[16 Martii]] [[1986]] eodem loco) vir publicus Theodiscus et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] erat.
 
== Familia et Iuventus ==
Iam maiores Sieveking senatores clari [[Hamburgum|Hamburgi]] fuerunt. Curtius scholam famosam Hamburgi Ioanneum frequentabat. Anno [[1914]] paulo ante maturitatem acceptam voluntarius miles [[Bellum Orbis Terrarum I|Belli Orbis Terrarum I]] conscriptus est. Anno [[1917]] aeroplaniger lacertam laevam amisit.
 
== Munus ==
Bello finito Sieveking iurisprudentiae [[Heidelberga]]e, [[Monachium|Monachii]], [[Marburgum|Marburgi]] studebat. Tum erat referendarius in iudicio Hamburgi. Annis [[1923]] et [[1924]] [[Berolinum|Berolini]] in parte administerii rerum exterarum, quae ad Amerciam pertinuit, laboravit. Anno [[1925]] ad societatem iurisconsultorum Hamburgi accessit. Praeterea sodalis [[Factio Theodisca Popularis|Factionis Theodiscae Popularis]] (DVP) factus est: Contra communistas et nazistas aequo modo certavit. Ab anno [[1936]] in argentaria ''Warburg'' laboravit. Anno [[1944]] iterum miles conscriptus et in
[[Esbjerg]] ([[Dania]]) missus est. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] finito syndicus senatus Hamburgi et praeses officii magistri civium factus est. Anno [[1951]] consul, tum legatus [[Germania]]e in [[Suecia]] factus est. Post cursum honorum finitum aliquot annos Hamburgi iurisconsultus laboravit.
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1953]] factio CDU electionem Hamburgi vicit et cum aliis factionibus ([[FDP]], [[Factio Theodisca|Factione Theodisca]] et [[Foederatio ex Patria fugatorum et iure privatorum|BHE]]) Sieveking successorem [[Maximilianus Brauer|Maximiliani Brauer]] (SPD) magistrum civium Hamburgi elegit. [[2 Decembris]] anni 1953 novum magistratum iniit. Sed iam proxima in electione [[SPD]] maiorem partem suffragiorum iterum accepit et Maximilianus Brauer Sieveking successit. Ad annum [[1965]] legatus parlamenti (''civitatis'') Hamburgi mansit.
 
== Consilia ==
Sieveking annis 1953 - 1957 scholam elementariam in quattuor annos abbreviavit. Praeterea foedus amicitiae cum [[Petropolis|Petropoli]] fecit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.johanneum-hamburg.de/news.php?nid=111&subid=61 Curriculum vitae in pagina Gymnasii Ioannei Hamburgi (lingua Theodisca)]
 
{{Magistri Civium Primi Hamburgi}}
Linea 22:
 
{{DEFAULTSORT:Sieveking, Curtius}}
 
[[Categoria:Nati 1897]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Heidelbergensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Monacensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis MarburgiMarburgensis]]
[[Categoria:Legati Germaniae]]
[[Categoria:Magistri civium superiores Hamburgi]]