Quantum redactiones paginae "Rudolphus Krohne" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q96976 sunt
m automaton: mutans Categoria:Alumni Universitatis Marburgi→Categoria:Alumni Universitatis Marburgensis; mutationes minores
Linea 1:
'''Rudolphus''' (Theod. ''Rudolf'') '''Krohne''' (natus [[6 Septembris]] [[1876]] oppido ''Rendsburg'' ([[Sliasvig-Holsatia]]), mortuus [[17 Iunii]] [[1953]] [[Berolinum|Berolini]]) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Factio Theodisca Popularis|Factionis Theodiscae Popularis]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Krohne gymnasium frequentavit et, postquam maturitatem adeptus est, [[Lausonium|Lausonii]], [[Marburgum|Marburgi]] atque [[Berolinum|Berolini]] iurisprudentiae studebat. Anno [[1898]] primam probationem accepit, doctor promotus est et ad ministerium publicium [[Borussia]]e accessit. Anno [[1903]] secundam probationem accepit et anno [[1911]] consiliarius (Theod. ''Regierungsrat'') promotus est. Inde minister publicus celeriter ultra promovebatur. Annis [[1914]] - [[1916]] [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] miles interfuit. Tum iterum minister publicus erat. Anno [[1921]] legatus Borussiae in [[Administer Imperii Commeatus (Germania)|Administerio Imperii Commeatus]] factus est.
 
== Familia ==
Krohne maritus erat et duos filios habuit.
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1923]] secretarius statalis in Administerio Imperii Commeatus factus est. A die [[11 Octobris]] [[1924]] ipse administer commeatus in consiliis ministrorum [[Gulielmus Marx|Marx]] II, [[Ioannes Luther|Luther]] I et II atque Marx III erat. Anno [[1925]]/[[1926]] etiam [[Administer Imperii Oeconomiae (Germania)|Administerium Imperii Oeconomiae]] pro tempore administrabat. [[28 Ianuarii]] [[1927]] consilium ministrorum reliquit.
 
== Post cursum honorum ==
Anno [[1928]] praeses portus [[Stettinum|Stettini]] erat et post [[Bellum Orbis Terrarum II]] in legatio Rei Publicae Foederalis Germaniae Berolini.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.bundesarchiv.de/aktenreichskanzlei/1919-1933/0011/adr/adrhl/kap1_4/para2_267.html Curriculum vitae brevis in pagina Tabularii Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)]
 
{{Administri Imperii Commeatus Germaniae (1919 - 1945)}}
Linea 24:
 
{{DEFAULTSORT:Krohne, Rudolphus}}
 
[[Categoria:Nati 1876]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Lausoniensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis MarburgiMarburgensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria:Administri Imperii Commeatus (Germania)]]