Quantum redactiones paginae "Reinerus Haseloff" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q69355 sunt
m automaton: mutans Categoria:Alumni Universitatis Dresdae→Categoria:Alumni Universitatis Dresdensis; mutationes minores
Linea 2:
'''Reinerus Haseloff''' (natus [[19 Februarii]] [[1954]] vico ''Bülzig'' apud [[Salinae Saxonicae|Salinas Saxonicas]]) vir publicus [[Germania|Theodiscus]] factionis [[CDU]] est.
 
== Iuventus et munus ==
Haseloff, postquam testimonium maturitatis accepit, annis [[1973]] - [[1978]] [[Dresda]]e et [[Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis|Berolini]] physicae studebat et diploma accepit. Deinde in Instituto Circumiectuuum explorandorum laboravit. Anno [[1991]] doctor physicae promotus est. Annis [[1992]] - [[2002]] Haseloff director magistratus laboris [[Wittenberga]]e fuit.
 
== Familia ==
Haseloff uxorem duxit atque duos liberos habet.
 
== Cursus honorum ==
Haseloff iam tempore [[Res publica Democratica Germanica|Rei publicae Democraticae Germanicae]] - anno [[1976]] - sodalis CDU factus est. Anno [[1990]] inter rectores factionis terrae electus est et ab anno [[1994]] praeses vicarius factionis CDU [[Saxonia-Anhaltinum|Saxoniae-Anhaltini]] et ab anno [[2008]] et soldalis gremii regnantis totius CDU est. Anno [[2002]] secretarius statalis in Administerio Oeconomiae et Laboris Saxoniae-Anhaltini nominatus et anno [[2006]] ipse administer factus est. Anno [[2011]] candidatus suae factionis praesidis ministrorum Saxoniae Anhaltini et successoris [[Gualphangus Böhmer|Gualphangi Böhmer]] erat<ref>[http://www.mz-web.de/servlet/ContentServer?pagename=ksta/page&atype=ksArtikel&aid=1269159417230 Mitteldeutsche Zeitung 21 Martii 2010]</ref> et deinde cum SPD novum foedus regnandi signavit, postquam CDU electione 20 Martii 2011 32,5 per centum suffragiorum accepit et fractio fortissima in senatu terrae est. Die [[19 Aprilis]] praeses ministrorum Saxoniae Anhaltini electus est<ref>[http://www.tagesspiegel.de/politik/haseloff-uebernimmt/4079426.html Diurnarium ''Der Tagesspiegel'' 19 Aprilis 2011 (lingua Theodisca)]</ref>.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.reiner-haseloff.de/ Pagina personalis (lingua Theodisca)]
* [http://www.sachsen-anhalt.de/index.php?id=16024 Curriculum vitae in pagina Administerii Oeconomiae et Laboris Saxoniae-Anhaltini (lingua Theodisca)]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
Linea 22:
 
{{Lifetime|1954||Haseloff, Reinerus}}
 
[[Categoria:Alumni Universitatis DresdaeDresdensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Saxoniae-Anhaltini]]