Quantum redactiones paginae "Gerhardus Baum" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q518517 sunt
m automaton: mutans Categoria:Alumni Universitatis Coloniae→Categoria:Alumni Universitatis Coloniensis; mutationes minores
Linea 1:
[[Fasciculus:Bundesarchiv B 145 Bild-F049584-0004, Frankfurt, FDP-Bundesparteitag, Baum.jpg|thumb|Gerhardus Baum anno 1976]]
'''Gerhardus Rudolphus''' (vulgo: ''Gerhart Rudolf'') '''Baum''' (natus [[28 Octobris]] [[1932]] [[Dresda]]e) vir publicus Theodiscus et sodalis [[Factio Democratica Liberalis Germaniae|Factionis Democraticae Liberalis Germaniae]] est.
 
== Iuventus et munus ==
Pater Gerhardi iurisconsultus erat. Anno [[1945]], postquam Dresda aeronavibus alligatorum delata est, familia in [[Bavaria]]m fugit, deinde anno [[1950]] [[Colonia Agrippina|Coloniam Agrippinam]] iit. Anno [[1954]] maturitatem adeptus est atque Coloniae studium iurisprudentiae coepit. Anno [[1957]] primam, anno [[1961]] secundam probationem accepit. Tum erat iurisconsultus et annis [[1962]] - [[1972]] pro foederatione moderatorum societatum Theodiscorum laboravit. Post cursum honorum (vide infra) iterum iurisconsultus laborat.
 
== Familia ==
Baum bis uxorem duxit, ex prima duos liberos habet.
 
== Cursus honorum ==
Ab anno [[1954]] Baum sodalis FDP est. Annis [[1966]] - [[1998]] praesidio factionis interfuit. Annis [[1969]] - [[1973]] decurio urbis Coloniae erat et [[1972]] primo legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electus est. Eodem anno die [[15 Decembris]] secreatarius statalis in Administerio Foederali Rerum Internarum nominatus est. [[8 Iunii]] [[1978]] ipse [[Administer Foederalis Rerum Internarum]] factus est. Hunc honorem ad [[17 Septembris]] [[1982]] tenuit, cum administri factionis suae propter controversias cum factione [[SPD]] et cancellario foederali [[Helimutus Schmidt|Helimuto Schmidt]] consilium ministrorum reliquerent. Legatus Dietae Foederalis ad annum [[1994]] mansit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.gerhart-baum.de/ Pagina personalis (lingua Theodisca)]
* [http://www.metatag.de/webs/fdp/freiburgerkreis/index.php?newwpID=32225 Curriculum vitae in pagina ''Circuli Friburgiensis'' (lingua Theodisca)]
{{Administri Foederales Rerum Internarum (Germania)}}
Linea 20:
 
{{DEFAULTSORT:Baum, Gerhardus}}
 
[[Categoria:Nati 1932]]
[[Categoria:Alumni Universitatis ColoniaeColoniensis]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Administri Foederales Rerum Internarum]]