Aperire sectionem principem

Mutata

m
automaton: mutans Categoria:Civitates→Categoria:Civitates sui iuris; mutationes minores
Computantur in Cameronia amplius 200 linguarum, inter quas sunt [[lingua Bamunica|Bamunica]], [[lingua Banconica|Banconica]], [[lingua Evondonica]], [[lingua Duala|Duala]], [[lingua Basaa|Basaa]], [[lingua Yabassica|Yabassica]], [[lingua Dibomica|Dibomica]], [[lingua Mbangica|Mbangica]], [[lingua Mocpueica|Mocpueica]], [[lingua Buluvica|Buluvica]], [[Lingua Fula|Fula]], [[linguae Bamileceicae]] multis subcirculis compositae inter quos [[lingua Fefeica|Fefeica]] (in [[Urbs Bafangensis|Urbe Bafangensi]]), [[lingua Ghomala|Ghomala]] (in urbibus [[Urbs Bafussamensis|Bafussamensi]], [[Urbs Bahamensis|Bahamensi]], [[Bandzun]]ensi, [[Batie]]nsi, et inter [[Bansoa]]s, [[Bandencopi|Bandencopos]]), [[Medumba]] (in [[Bangangte]]), [[Yemba]] (in [[Eridopolis|Eridopoli]]), [[Ngombaa]] (in [[Bamesso]]ne) et multum aliarum. Contra plerasque [[Africa]]s nationes, Cameronia praeponderantem linguam regionalem aut communem non habet. Nihilominus, urbana iuventus [[sermo perplexus|sermonis perplexi]] speciem, [[lingua Camfranglica|Camfranglicam]] ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Camfranglais'', [[lingua Francica|Francicae]] et [[lingua Anglica|Anglicae]] et Cameroniensium locutionum et [[verlan]]is mixtionem) nominatam, creavit, quae secundum urbes variat. Praeterea, [[lingua Piginanglica]] ([[lingua Anglica|Anglici]] [[Creolus (lingua)|creoli]] species) est, quae aliquando ut [[lingua franca]] venditoribus meret.
 
De [[lingua publica|linguis publicis]], [[lingua Francica|Francica]] (80% Cameroniensium) et [[lingua Anglica|Anglica]] (qua duae administrativae subdivisiones finitimae anglophonicae [[Nigeria]]e loquuntur) duae et administrationis et docentiae et mediorum communicationis linguae sunt. Hic bilinguismus colonizationis legatum est quod Cameroniam simul francophonico et anglophonico mundis interesse permittit. Nihilominus, administratio et media communicationis Francicae aliquam favent propter demographicam francophonorum maioritatem. Quidam anglophoni de discriminatione causa suae linguae queruntur.
 
Nihilo setius, bilinguismus a gubernatione officialiter alitur et pleraque publica documenta lecta sive scripta ambabus linguis sunt. Praeterea, quinque e septem publicis universitatibus bilingues sunt, una tota anglophona (Universitas [[Buea]]e) et numerosa bilinguia ludi literarii et lycaea totum per territorium sunt.
[[Categoria:Condita 1960]]
[[Categoria:Respublicae]]
[[Categoria:Civitates sui iuris]]
 
{{Link FA|en}}
195 825

recensiones