Quantum redactiones paginae "Georgius (dux Clarentiae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Anno [[1478]] Georgius morte iussu regis damnatus est et in [[Turris Londinii|Turre Londinii]] incarceratus. Sic narrat [[Dominicus Mancini]] qui Londinio anno [[1482]] petito commentarium ''[[De occupatione regni Angliae]]'' anno [[1483]] archiepiscopo [[Angelus Cato|Angelo Cato]] dicavit: "Itaque sive conficto crimine, sive vero facinore delato, dux Clarentiae reus est factus quod in regis mortem cum magicis et maleficis aspirasset. Quo iudicio agitato condemnatus fuit et ultimo supplicio affectus."<ref>[[Dominicus Mancini]], ''[[De occupatione regni Angliae]]'' cap. 1</ref>
 
In dolio vini [[Malvasia]]e submersus mortuus est. Sic enim pergit [[Dominicus Mancini|Mancini]]: "Supplicii autem genus illud placuit ut in dolium mollissimi falerni mersus vitam cum morte commutaret."<ref>[[Dominicus Mancini]], ''[[De occupatione regni Angliae]]'' cap. 1</ref> Sic [[Philippus de Commynes]], qui ipse olim cum Georgio ad aulam [[Ducatus Burgundiae|Burgundiensem]] incurrerat<ref>[[Philippus de Commynes]], ''[[Mémoires (Commynes)|Mémoires]]'' vol. 2 p. 157 Calmette</ref> memoriasque suas anno circiter 1490 conscribebat: "Rex Eduardus fratrem suum Clarentiae ducem, quippe qui se regem facere voluerit, in dolio Malvasiae mori coëgisse dicebatur."<ref>[[Philippus de Commynes]], ''[[Mémoires (Commynes)|Mémoires]]'' vol. 1 p. 53 Calmette</ref><ref group="t">''Le roy Edouard fist mourir son frère, duc de Clarance, en une pippe de malvoisye, pour ce qu'il se vouloit faire roy, comme l'on disoit.''</ref> Iam antea multo longius explicavit [[Ioannes de Roye]], qui [[Chronique scandaleuse (Roye)|chronica famosa]] sua ab anno 1460 usque ad 1483 extendit: "Idem rex Eduardus consilium suum convocavit: quo [dux Clarentiae] damnatus est ut e turri Londinii clunibus traheretur usque ad furcam eiusdem urbis, ibique ventre deaperto, exteris extractis et combustis, decollaretur et corpore in quattuor partes divideretur. Sed postea per precationes maximas [matris?] eiusdem regis et ducis hoc supplicium remissum est et mutatum. Ita mense Februario eiusdem anni apprehensus, a carcere suo remotus, confiteri permissus, in dolium Malvasiae ligneum capite reverso demersus est usque ad mortem. Unde corpus extractum et decollatum et sepultum est."<ref>[[Ioannes de Roye]], ''[[Chronique scandaleuse (Roye)|]]'' anno 1478 ([http://archive.org/stream/journaldejeande01royegoog#page/n79/mode/2up vol. 2 p. 64 Mandrot])</ref><ref group="t">'''... ledit roy Edouart assembla son conseil, et par la deliberacion d'icellui fut comdempné à estre mené depuis ladicte tour de Londres traynant sur ses fesses jusques au gibet de ladicte ville de Londres, et ilec estre ouvert et ses entrailles gecter dedens ung feu, et puis lui copper le col et mettre le corps en quatre quartiers. Mais depuis, par la grant priere et requeste [de la mere] desdiz Edouard et de Clairence fut sa condampnacion changée et muée, tellement que, ou mois de fevrier oudit an, icellui de Clairance estant prisonnier en ladicte tour, fut prins [et tiré de sadicte prison], et après qu'il ot esté confessé, fut mis et bouté tout vif dedens une queue de Malevoisye defonsée par l'un des boutz, la teste en bas, et y demoura jusques à ce qu'il eust rendu l'esperit, et puis fut tiré dehors et lui fut le col coppé, et après ensevely et porté enterrer à [...]'' Verba ''de la mere'' a manu posteriori adduntur. Locus sepulturae a scriba omissus est</ref>
 
== Fontes de vita Georgii ducis Clarentiae ==