Quantum redactiones paginae "Fridericus Münzer" differant

Summarium vacuum
'''Fridericus Münzer''' (natus in '' [[Oppeln]] '' [[Silesia]] die [[22 Aprilis]] [[1868]]); mortuus est in [[Castra carceralia|Castris carceralibus]] '' [[Theresienstadt]] '' die [[20 Octobris]] [[1942]]) fuit [[philologus]] [[Germania|Germanicus]].
 
== Vita ==
Post scholam finitam Münzere familia mercatorum Iudaicorum natus [[Alma Mater Lipsiensis|Lipsiae]] et postea ab anno [[1887]] [[Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis|Berolini]] philologiae studebat et doctor philologiae promotu est. Anno [[1893]] [[Roma]]m iter fecit, ubi [[Georgius Wissowa]] ei persuasit, ut biographias pro [[Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft|Pauly-Wissowa]] encyclopaedia componeret. Tum [[Athenae|Athenas]] iit, ubi reliquias Acropolis exfossit. Eodem in urbe etiam Claram Engels cognovit, quam anno [[1897]] in matrimonium duxit. Ab anno [[1896]] in [[Universitas Basiliensis|Universitate Basiliensi]] docuit. Ab anno [[1912]] professor [[Kaliningradum|Regiomontii]] fuit. Anno [[1918]] uxor mortua est, ab anno [[1921]] professor [[Universitas Monasteriensis|Monasterii]] fuit. Anno [[1933]], cum [[NSDAP|Nazistae]] rerum Germaniae potiti essent, professor manere ei licuit. Sed anno [[1935]] invitus a negotiis publicis remotus est. Eodem anno uxor secunda mortua est et Münzer a Nazistis Iudaicus census est. Münzer, qui contra preces amicorum patriam relinquere non voluit, anno [[1942]] in [[castra carceralia]] Theresienstadt portatus est, ubi die 20 Octobris eiusdem anni mortuus est.
 
== Opera==
* ''Römische Adelsparteien und Adelsfamilien'' (1920),
* ''Die Entstehung des römischen Principats'' (1927)
Praetera multas biographias in [[Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft|Pauly-Wissowa]] encyclopaedia publicavit.
* zahlreiche Artikel für den Pauly-Wissowa
 
== Lege etiam ==
 
* [[Alfredus Kneppe]], [[Iosephus Wiesehöfer]]: ''Friedrich Münzer. Ein Althistoriker zwischen Kaiserreich und Nationalsozialismus''. Habelt, Bonnae 1983. ISBN 3-7749-2040-0
 
{{bio-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:MunzerLifetime|1868|1942|Muenzer, Fridericus}}
 
[[Categoria:Nati 1868]]
[[Categoria:Mortui 1942]]
[[Categoria:Philologi Germaniae]]
[[Categoria:Historici Germaniae]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Lipsiensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria: Professores Universitatis Basiliensis‎]]
[[Categoria:Professores Universitatis Regiomontii]]
[[Categoria:Professores Universitatis Monasteriensis]]
[[Categoria:Auctores Theodisci]]
[[Categoria:Victimae Nazistarum]]
64 224

recensiones