Quantum redactiones paginae "Eduardus IV (rex Angliae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
+
Linea 5:
Eduardi pater Ricardus celeriter necatus est Rosarum Bello progrediente, [[1460]] enim apud [[Wakefield|Wachefeldae]] pontem prope castra Sandal nominata situm, paulo post [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henrici VI]] declarationem eum esse successorem suum. Eduardus de Eboraco illo tempore duodeviginti annos natus loco patris sui dux factus est domus Eboracensis. Familia Neville quoque divitissima atque potentissima Angliae septentrionalis duce Ricardo Iuniore, Varvici comite, "Regis Factore", Eboracensem domum adiuvit. Ricardus Varvici comes autem victus est Villae Albani ab exercitu Lancastriae domus. Sed Eduardus de Eboraco [[Februarius|Februario]] mense [[1461]] anni victoriam splendoris plenam assequi potuit. Paulo ante proelii initium exercitum aeris quasi speculi modo trium solum eodem tempore visibilium originis causa maximo timore commotum potuerat cogere hostes aggredi. Una cum Ricardo Varvici comite [[1461]] peremptali et itaque decretorio modo vicit Lancastriae domus exercitum. [[28 Iunii]] nomine Eduardi IV utens coronatus est Angliae rex. Itaque regnum suscepit domus Eboracensis (rosa alba significata) a Lancastriae domu (rosa rubra significata). Primi anni Eduardo IV rege pleni erant efficacitatis. Seditiones ducibus domus Lancastriae in Cambria sicut Anglia septentrionali factae profligatae sunt, Scotia coacta est pacificari et [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henricus VI]] mente captus custoditus in Londinii Turri.
 
== VideFontes etiamde vita et regno ==
* ''[[Liber niger Domus Regis]]''
 
== Nexus externi ==
* {{Medlands|http://fmg.ac/Projects/MedLands/ENGLAND,%20Kings%201066-1603.htm#EdwardIVdied1483B|Edward IV}}
 
{{arca initii}}