Quantum redactiones paginae "Scylla" differant

Content deleted Content added
Linea 16:
Poeta qui [[Ciris (poema)|Cirim]] composuit non a Circe sed ab [[Amphitrite]], zelo commota quod maritus [[Poseidon]] timidam virginem compresserat, Scyllam mutatam voluit.
 
Verisimile est traditionem aliquam fuisse qua Scylla monstrum nascebatur : Nam Homerus nihil de formosa virgine meminit nec alius cogitat [[Hyginus mythographus|Hyginus]] cum eam dicit filiam Typhonis et Echidnae, qui mera monstra gignere solebant<ref> Fab. 151. Etiamsi capitulo 199 traditionem Ovidianam sequitur.</ref>.
 
De figura corporali monstri quoque auctores variant : apud Homerum Scylla adhuc informis est, duodecim pedibus et sex gutturibus praedita. Mox caput et pectus virginis habere solet, canibus inguina cincta, caudam (vel plures caudas) piscis. Hyginus scripsit corporis infimam partem canis, non piscis fuisse. Vergilius Scyllam describit tamquam ''immani corpore pistricem''