Quantum redactiones paginae "Criccetius lusus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 97 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q5375 sunt
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:CricketSCG1.jpg|thumb|Ludus criccetius inter turnas [[Australia]]e et [[India]]e, anno [[2004]], [[Sydneium|Sydneio]] in campo criccetii ([[anglice]] Sydney Cricket Ground)]]
'''Criccetius lusus''' sive '''pila clavaria''' sive '''ludus baculi et pilae''' ([[Lingua Anglica|Anglice]]: ''[[:en:cricket (game)|cricket]]'') est ludus athleticus plerumque visus in [[Britannia]] et [[Consociatio Nationum|nationibus olim in Imperio suo]].
 
== Principium ==
Pilae Clavariae lusum duae turmae XI hominum ludunt. Ea turma vincit, quae plurimos cursus in sua parte lusi ([[Lingua Anglica|Anglice]]: ''[[:en:innings (game)|innings]]'') attingit. Cursus attingere potest solum turma quae pilam clava ferit. Duo ex turma homines clavantes (qui "[[clavator]]es" vocantur) stationes alternant post quasque sex pilae iaculationes. Si pila ex agro volat, 6 cursus attinguntur; si tamen pila ex agro volvit, 4 tantum cursus attinguntur.
Turma, quae pilam iaculat, clavatorem alterae turmae eicere conatur pilam tali modo iactando ut percutiat tres palos in humo fixos qui "wicket" dicuntur. Si decimus clavator eiectus est, pars lusi finitur, et turma quae clavabat in parte secunda pilam iactat.
 
==Vide etiam==
*[[Basipila]]
 
{{ludus-stipula}}