Quantum redactiones paginae "Recuperatio Hispanica" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 21:
Iam 8. saeculo principibus Asturiae regnum suum amplificare Musulmanosque Gallaecia expellere contigit. Volventibus annis reges Christiani usque 11. saeculum magnae partis paeninsulae potiti sunt, etsi simul rationes inter regnos utriusque fidei florebant atque interdum amicitia iuncti pacem agebant. Exempli grati primus rex [[Regnum Navarrae|regni Navarrae]] gente Arabo [[Benikazi|Benikazorum]] [[Tutela (Navarra)|Tutelae]] ortus est. Notissimus omnium ea liberalitate utentium est [[Rodericus Didaci]], qui aliquotiens foedum cum Musulmanis iniret.
 
Christiani apostolum [[Iacobus Maior (apostolus)|Iacobum]] (Hispanice ''Santiago'') sanctum patronum putabant, quod eo favente in proelio apud Clavicum (844) magnam victoriam patraveruntpatraverint. Mox cultus eius, cuius cognomen ''Matamoros'' (i.e. Maurifex) significationem eius ut exemplum militare indicet, tota in Hispania valebat. Cum dictum sepulcrum eius [[Compostella|Compostellae]] praecipuus locus devotionis peregrinatiumque esset Christiani cladem anno 997 ab imperatore [[Almansurus|Almansuro]] acceptam, qui urbem spoliari atque demoliri iussit, aegre tulerunt, etiamsi reliquiis sancti ipsi pepercit. Imperator defunctus (1002) Christianis commode convenit, quod fines suas amplificare dominiumque Maurorum etiam amplius minuere potuerunt.
 
=== Ambiguitas (1086–1212) ===