Quantum redactiones paginae "Recuperatio Hispanica" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
Linea 12:
=== Exordium ===
{{Vide etiam|Hispania Visigothica}}
Veri 711 [[Mazicani]] ducente [[Taric Abenciet]] prope montem Calpe (qui hodie [[Gibraltar]] dicitur) naves descenderunt, ut regnum Visigothum ex fere 5. saeculo in Hispania exstantemexstans subiceretsubicerent. Visigothi mense Iulio anno 711 in [[Proelium apud Transductos Promontorios|proelio apud Transductos Promontorios]] gesto victi sunt, rex eorum Rodericus trucidatus est. Usque ad annum 719 [[Mauri]] totam paeninsulam fidei suae subegerunt. Inter nobiles Visigothos, qui potestatem superiorem Musulmanorum agnoscentes cum eis pacti sunt, fuit quidam Pelagius princeps Asturiae, qui cum ea regio tunc a Munuza quodam Musulmano coerceretur, controversia de quibusdam nuptiis orta seditionis se ducem praefecit ratus se in faucibus Asturiae contra Musulmanos pugnaturum esse. A comitatu suo rex (aut princeps) electus anno 722 in [[Proelium apud montem Ausevae|proelio apud montem Ausevae]] Musulmanos vicit, inde postea [[Regnum Asturorum|regnum Asturorum]] initium cepit.
 
Inter annos 719 et 725 Musulmani Pyrenaeum saltum transcendentes [[Septimania]]m invaserunt atque obsiderunt, regio prope Narbonem sitam, quae olim ad regnum Visigothorum pertinuerat. Cum quidem etiam [[Regnum Francorum|regnum Francorum]] aggreddi ausi sunt [[Carolus Martellus]] eos anno 732 proeliis apud Turones atque Pictavium devicit, etiamsi Arabes Septimaniam usque 759 obsederunt.