Quantum redactiones paginae "Recuperatio Hispanica" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Hoc [[campanarium olim minaretum fuit. Etsi plurimae meschitae funditus deletae sunt nonnulla minareta campanis ...'
 
mNo edit summary
Linea 9:
 
=== Exordium ===
{{Vide etiam|Hispania Visigothica}}
Vere 711 [[Mazicani]] ducente [[Taric Abenciet]] prope montem Calpe (qui hodie [[Gibraltar]] dicitur), ut regnum Visigothum ex fere 5. saeculo in Hispania exstantem subiceret. Visigothi mense Iulio anno 711 in [[Proelium apud Transductos Promontorios|proelio apud Transductos Promontorios]] gesto victi sunt, rex eorum Rodericus trucidatus est. Usque ad annum 719 [[Mauri]] totam paeninsulam fidei suae subegerunt. Inter nobiles Visigothos, qui potestatem superiorem Musulmanorum agnoscentes cum eis pacti sunt, fuit quidam Pelagius princeps Asturiae, qui cum ea regio tunc a Munuza quodam Musulmano coerceretur, controversia de quibusdam nuptiis orta seditionis se ducem praefecit ratus se in faucibus Asturiae contra Musulmanos pugnaturum esse. A comitatu suo rex (aut princeps) electus anno 722 in [[Proelium apud montem Ausevae|proelio apud montem Ausevae]] Musulmanos vicit, inde postea [[Regnum Asturorum|regnum Asturorum]] initium cepit.