Quantum redactiones paginae "Primum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
mNo edit summary
Tag: Recensio mobilis
Linea 4:
 
==Initium belli==
Mamertini, qui mercenarii tyranni Agathoclis fuerant, urbem Messanam (anno 289 a. C. n.) ceperunt. Cum cives ducentes oppidum necavissent et civitatem novam condidissent, Hiero Syracusorum tyrannus in Mamertinos bellum gerebat. Inde Mamertini Karthaginienses oraverunt, ut sibi auxilio venirent (anno 265). Karthaginienses Hieronem Messanam capere nolebant. Itaque Hiero, quamquam Mamertinos pugna apud Longanum flumen superaverat, Messanam expugnare non potuit. Tunc Mamertini periculo praeterito Romanos socios esse Karthaginiensibus malebant. Legatos Romam (anno 264) miserunt, qui Romanos rogarent, an non Mamertini socii Romani futuri essent. Huius interrogationis causa disputationem senatus acrem habuit. Romanorum Messanam capere intererat, quia urbs idonea non solum invasioni sed etiam defensioni erat. Sed amicitiae foedus recens inter Romanos et Karthaginienses erat. Si Romani contra foedus agerent, Karthaginienses id provocationem intellegerent!. Tamen Romani Messanam cum militibus ierunt. Illecebra maxima erat.
 
==Lege etiam Anglice et Germanice==