Quantum redactiones paginae "Dido" differant

1 octetus additus ,  8 years ago
Summarium vacuum
m (Addbot 34 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q905162 sunt)
'''Dido''' (a nonnullis '''Elissa''' quoque appellata), filia Beli Tyriorum regis, primis nuptiis Sichaeo iuncta erat. Quem cum Pygmalion, frater Didonis, thesauros eius cupiens, interfecisset, illa somniis monita thesauris clam effossis navem conscendit et in Africam delata est. Ibi tantum sibi soli emit, quantum taurino corio posset circumdare. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidit, quam [[Carthago|Carthaginem]] appellavit. Deinde cum Iarbas rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulit.
 
[[Vergilius]] fabulatur [[Aeneas|Aeneam]] capta Troia profugum vi tempestatis Carthaginem esse delatum et Didonem - amore eius captam sed ab eo desertam - mortem sibi conscivisse. Soror Didonis erat [[Anna (Aeneis)|Anna]] quae pyram ad placendum Didonem fecit.
 
[[Categoria:Mythologia Romana]]
Usor anonymus