Quantum redactiones paginae "Subligatura" differant

Content deleted Content added
(eadem)

Emendatio ex 15:30, 1 Iulii 2013

Subligatura,[1] Graece ut videtur διάζωμα,[2] linguis hodiernis saepe nuncupatione Anglica thong aut string appellatum, est vestimentum minimum a viris et mulieribus gestum, partibus sexualibus sed nullis fere aliis celatis. Tale vestimentum sine alio gerebant et hodie gerunt populi praecipue climatum tropicalium nonnulli. Talia etiam, sit aut subligaculum e corio factum aut cincticulum textilem, affectabant olim apud Romanos mimi athletaeque ne nudi in scaena et circo viderentur; tale, nomine fundoshi, viri Iaponenses qui natant et corpora exercitant. Gerunt hodie viri mulieresque nonnullae quae in ora maritima solis radiis calefiunt atque quae ad libidines provocandas saltitant crissantque.

Saltatrices Aegyptiae subligaturas tantum gerentes. Pictura muralis annorum c. 1420/1375 a.C.n.
Saltatrix Michaela L'amour subligaturam sine ligatione (c-string) gerens
Vir cincticulum Iaponicum fundoshi gerens

Notae

Bibliographia

  • Sarah Tomczak, Rachel Pask, Knickers: a brief history. Londinii: Allen & Unwin, 2004. ISBN 1-74114-480-9
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!