Quantum redactiones paginae "Dorcestria" differant

61 octeti additi ,  7 years ago
+
m
(+)
Dorcestria ([[Anglosaxonice]] ''Dornsæte'', scilicet "qui circum Durnovariam incolant") fuit [[Regnum Occidentalium Saxonum|regni Occidentalium Saxonum]] [[scira]] vel provincia, duce (''[[ealdorman]]'') praeposito. Ab anno [[840]] in ''[[Chronica Anglosaxonum|Chronicis Anglosaxonum]]'' refertur; quo anno dux [[Aethelhelm (dux)|Aethelhelm]] ad [[Portunia insula|Portuniam insulam]] properavit ut [[Vicingi|Vicingos]] debellaret, ibique iin proelio interfectus est.<ref>''[[Chronica Anglosaxonum]]'' anno 837</ref>
 
Pagi finitimi sunt [[Devonia]] occidente versa, [[Somersetia]] et [[Wiltoniensis comitatus|Wiltonia]] ad septentrionem spectantes, [[Hantoniensis comitatus|Hantonia]] ad orientem. Litora [[Oceanus Britannicus|Oceani Britannici]] meridianam partem comitatus confiniunt; sinus vel [[portus Poole]] ibi iacet urbsque [[Poole]] et suburbium [[Hamworthy]] unde naves cursum ad [[Francia]]m dirigunt. In ipso portu insulae reperiuntur quarum maxima est [[Brownsea]]. Ad litus oceanicus surgit etiam paeninsula (nominis insulae digna) [[Portunia insula|Portunia]]. DorcestriaLocus enumeraturhuius intercomitatús [[comitatusexcelsissimus sollemnes Angliae|comitatus sollemnes]] Angliae hodiernae, additis etiam oppidisest [[ChristchurchLewesdon (Dorcestria)|ChristchurchHill]] et [[Highcliffe]] olim Hantoniae tributariis.
 
Dorcestria enumeratur inter [[comitatus sollemnes Angliae|comitatus sollemnes]] Angliae hodiernae, additis etiam oppidis [[Christchurch (Dorcestria)|Christchurch]] et [[Highcliffe]] olim Hantoniae tributariis.
 
Dorcestria est etiam [[divisiones Angliae administrativae|comitatus administrativus]], retractis autem duabus urbibus satis magnis, scilicet [[Bournemouth]] et [[Poole]], quae [[Divisiones Angliae administrativae|gubernia superiora]] in seipsis constituuntur. In Dorcestria "administrativa" hodierna manent urbs [[Durnovaria]] gubernii caput portusque [[Vimutium]]; oppida mediterranea [[Beaminster]], [[Bere Regis]], [[Blandford Forum]], [[Cerne Abbas]], [[Charminster]], [[Corfe Castle]], [[Cranborne]], [[Gillingham (Dorcestria)|Gillingham]], [[Maiden Newton]], [[Milborne]], [[Milton Abbas]], [[Puddletown]], [[Sceftonia]], [[Sherborne]], [[Stalbridge]], [[Sturminster Newton]], [[Tolpuddle]], [[Verwood]], [[Wareham (Dorcestria)|Wareham]], [[Whitchurch Canonicorum]], [[Wimborne Minster]], [[Winterborne Whitechurch]], [[Wool]], [[Yetminster]]; oppida iuxta oram maritimam iacentia [[Bridport]], [[Charmouth]], Christchurch, [[Fortuneswell]], [[West Lulworth]], insulae Portuniae, Highcliffe, [[Lyme Regis]] et [[Swanage]].