Quantum redactiones paginae "Colonia" differant

Content deleted Content added
in orbi → in orbe
+ definitio apud Servium reperta; ranae Herodoti
Linea 5:
'''Colonia''' est locus ubi coloni [[habitatio|habitant]], qui ex metropoli migrant ut coloniam condant.
 
[[Graeci]] ex [[Graecia]] migrabant et in aliis locis [[Mare Mediterraneum|Maris Mediterranei]] [[oppidum|oppida]] condiderunt quae coloniae appellantur. Qua re [[Herodotus]] in suis [[historia|historiarum]] libris scripsit Graecos mare mediterraneum circumsedere sicut ranas aliquod stagnum.
 
[[Romani]] in [[imperium Romanum|imperio]] cives in oppidis collocaverunt, quae [[urbs|urbes]] coloniae appellabantur, exempli gratia [[Colonia Agrippina]].
 
De significatione vocabuli ''coloniae'' apud [[Maurus Servius Honoratus|Servium]]<ref>''In Aeneidem'' 1,12</ref> haec leguntur: ''Sane veteres colonias ita definiunt: colonia est coetus eorum hominum, qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem iure obtinerent. Alii: colonia est quae graece apoikia vocatur; dicta autem est a colendo; est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicum habeant ex consensu civitatis, aut publico eius populi und profecta est consilio.''
 
Saepe primum populus alienus expugnandus est antequam civitas victrix populos expugnatos facit colonos vel suae gentis illuc colonos mittit.
 
Praecipue [[Saeculum 19|saeculo undevicesimo]], civitates [[Europa]]e multas gentes in [[Africa]], [[America]], et [[Asia]] in colonias redigerunt. His in coloniis aut indigenae vivere pergebant etsi pacati aut illuc coloni Europaei migraverunt. Ita magna imperia quae a metropolibus Europaeis regnabantur facta sunt. Multae civitates Europaeae colonias in orbe terrarum habuerunt. Maximum fuit [[Imperium Britannicum|Imperium Britanniae]]; aliud [[Imperium Hispanicum]].
 
== Notae ==
<references/>
 
{{societas-stipula}}