Quantum redactiones paginae "Mayae" differant

2 019 octeti amoti ,  7 years ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Maya region w german names.png|right|thumb|Pristina regio Mayarum]]
'''Gens Maya''' non solum dicitur populus indigenus [[America Centralis|Americae Mediae]] paeninsulam incolens mexicanam cui nomen Iucatan, sed eadem cognatione iunguntur aliis populis in [[Mexicum|Mexico]], [[Beliza]], [[Guatimalia]] et [[Honduria]].
 
== Historia ==
 
Historia populi Mayae in tres partes dividitur: origines (anno 2000 a.Ch.n. ad annum 250 p.Ch.n), fastigium (anno 250 ad annum 950 p.Ch.n.) et decadentiam (anno 950 ad annum 1500).
 
=== Origines ===
 
Tertio millenio a.Ch.n. convenerunt gentes, ex quibus populus Maya oriundus est. Hae gentes per tribus cogebantur. Agros colebant; fictili studebant arti; molis utebantur, et, ut videtur, milium colebant. Inde ab anno 300 a.Ch.n., iam primas instituerunt scripturas; pyramides cum suspensuris exstruerunt; [[Calendarium|longioribus temporis compositionibus]] utebantur; stelas erigebant in rerum regumque memoriam. Signa futuri fastigii temporis iam exhibebant.
 
=== Fastigium ===
[[Image:Maya Codex-Style Vessel with two scenes 1 Kimbell.jpg|thumb|right|Vaticinatio maya: ''Hun-kanal hun-yaxal'', id est 'abundantia']]
Nobilitas maya speciosam scripturam syllabicam atque logographicam invenit, cuius signa peritissimi nostri temporis (inter quos exstat David Stuart vir americanus) in parte tantum explicare possunt. [[Calendarium|Annum trecentorum sexaginta quinque dierum]] composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta erexerunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Instrumenta quibus usi sunt fuerunt lapidea tantum et lignea. Numquam imperium condiderunt, sed unaquaeque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae maienses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.
 
=== Decadentia ===
 
A medio saeculi noveni causis ignotis cultus et humanitas populi Mayae intra centum annos corruit. Alius populus qui dicitur Toltecae quaedam vitae praecepta populi Mayae conatus est servare. Sex autem post saeculis, nautae Hispanici, constituendarum coloniarum causa, petierunt regionem Mayarum.
 
== Praesens rerum status ==
16 677

recensiones