Quantum redactiones paginae "Oeconomica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 40:
[[Ioannes Baptista Say|Ioannes Say]], negotiator Francogallicus et oeconomicus qui Smith multum honorabat, anno [[1803]] in libro nomine ''[[Tractatus de oeconomia politica]]'' (Francogallice: ''Traité d'économie politique'') proposuit legem oeconomicam, nomine ''[[Lex Sayi]]''. Lex dixit, ob legem oblati quaesitique, quaesitum oeconomicum re vera est summa rerum productarum. Haec lex causam divitiae agnoscit sedere in productionem.
 
[[Carolus Marx]], [[philosophus]] Germanicus et [[communismus|communismi]] conditor, Londinii exsul magnum opus nomine ''[[De Capitali]]'' anno [[1867]] scripsit, ubi proposuit [[valor]]em rei re vera constare in laboris quantitate quae necesse est, ut res fabricetur. Operariorum partem in oeconomia igitur maxime sustulit. Cum, secundum eum, capitalisti minimam utilitatem societati haberent, Marx praedixit [[rerum eversio]]nem fore, postquam operarii ipsi oeconomiam recturi sunt. [[theoria Marxistica|Theoria Marxistica]] magni momenti non iam est, cum [[saeculum 20|saeculo vicensimo]] omnia fere regimina communistica, quae oeconomias ab sede centrali excogitatas habebant, in regimina capitalistica conversa sint, ut melius civibus providerent.
[[Fasciculus:John Maynard Keynes.jpg|thumb|[[Ioannes Meginhardus Keynes|Ioannes Keynes]], in tegumine periodici ''[[Time magazine]]'' anno [[1965]] depictus, quo tempore ductor princeps erat consiliorum oeconomicorum in mundo occidentali.]]