Quantum redactiones paginae "Gnaeus Pompeius Magnus" differant

m
Summarium vacuum
m
m
 
== Vita ==
{{Pars vicificanda}}
Gnaeus Pompeius Magnus stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio servavit. [[Gnaeus Pompeius Strabo|Pompeii pater]] suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, Gnaei Pompeii contubernalis, eum occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res iuveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuit custodiam. Terentius tum districtu ense, ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in media coniecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci reconciliavit.
 
Pompeius eodem bello civili partes [[Sulla]]e secutus, ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Sullae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illius magnus apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus, inter milites corpus exercebat. Cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Sullam iter intendit, non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus aut fudit, aut sibi adiunxit. Quem ubi Sulla ad se accedere audivit, egregiamque sub signis iuventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque salutavit imperatorem: deinceps ei venienti solebat assurgere de sella et caput aperire; quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.