Quantum redactiones paginae "Socrates" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
'''Socrates''' ([[Lingua Graeca|Graece]]: ''[[:el:Σωκράτης|Σωκράτης]]''), [[philosophus]] [[Graecia|Graecus]], natus [[469 a.C.n.]] prope [[Athenae|Athenas]], filius sculptoris et obstetricis, mortuus [[399 a.C.n.]] Magister [[Plato]]nis, [[philosophus]] [[Graecia|Graecus]].
 
Socrates, vir sapientissimus et doctissimus, vixit Athenis, ubi bonus civis, miles fortis, philosophus admirabilis, fuit omnium virtutum exemplar. Dicere solebat se nihil nisi hoc unum scire, quod nihil sciresciret. Attamen iuvenes et viri libentissime eum audiebant et sequebantur. Ipse eos, familiariter alloquens, docebat quid esset [[veritas|verum]], quid [[iustitia|rectum]], quid [[pulchritudo|pulchrum]]. Idem integritate morum et sanctitate vitae quotidianae doctrinam suam confirmabat, sed apud Athenienses invidia saepius fuit comes virtutis. Inimici Socratem maledictis infamaverunt, et populus, natura suspicax et credulus, philosophum odio persecutus est. Socrates accusatus est ab Anyto et Meleto impietatis adversus Deos patriae, et corruptelae iuventutis. Causam ipse suam ante tribunal egit virili oratione. Iudices eum interrogaverunt quam poenam existimaret se meruisse. "Hoc unum," respondit, "merui, ut mihi victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur."
 
== Socrates capitis condemnatus ==