Quantum redactiones paginae "Editha Stein" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 38 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q76749 sunt
de Edmondo Husserl et Thomas Aquinas
Linea 17:
'''Editha Stein''', nomine regulari '''Teresia Benedicta a Cruce''' ([[12 Octobris]] [[1891]]–[[9 Augusti]] [[1942]]), sancta [[Ecclesia Catholica Romana|Catholica Romana]] [[Carmelitae|Carmelita]] monacha, [[Philosophia|philosopha]], feminista, martyr apud [[Osvecimia]]m in [[castra carceralia|castris carceralibus]] nomine [[Auschwitz (castra carceralia)|Auschwitz]].
 
Editha nata est [[Vratislavia]]e (Polonice: ''Wroclaw'') in [[Silesia]], ex familia Iudaica Orthodoxa. Anno [[1904]] abiurata fide facta est atheista. In Universitate [[GoettingaUniversitas Gottingensis|Universitate Gottingensi]] studuit cum [[Edmundus Husserl|Edmundo Husserl]], quem secuta est in Universitatem [[Friburgum Brisgoviae|Friburgensem]] in Brisgovia, ut eum adiuvaret munere functa assistentis academicae. Anno [[1916]] facta est doctor [[philosophiae doctor]] (summa cum laude) illic conscripta dissertatione cui titulus "De quaestione Empathiae." Facta est socia universitatis Friburgensis.
 
Quaerebat autem ardenter veritatem, nam postea dixit: "hoc erat quasi modus meus orandi."
 
Anno [[1921]]: apud amicos Christianos vocata et feriarum diebus apud eos vivens, in eorum bibliotheca librum invenit, quem Sancta Teresia a Avila de vita sua scripserat, et cognoscendi studio arreptum per totam noctem legit. Etiam opus [[Thomas Aquinas]] ad [[lingua Theodisca|Theodiscam]] interpretata est. Mane autem, librum deponens, dixit: "Haec est [[veritas]]!"
 
Ubi primum baptizata est, statim volebat Carmelita fieri. At [[presbyter]] ille, qui ei consulebat, eam ab eo consilio revocavit: existimabat enim, cum esset et doctissima et piissima, eam utiliorem fore in mundo, si in universitate doceret.