Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant

Content deleted Content added
+ imago secunda
No edit summary
Linea 43:
Fabula Aeoli aucta est progressionibus factis ab auctoribus summo artificio praeditis. Unum filum fabulae ab Homero per Euripidem ad Ovidium ducit; aliud ab Homero ad [[Publius Vergilius Maro|Vergilium]], qui contra Aeolum ponit [[Neptunus|Neptunum]]. Loco quam celeberrimo a permultis philologis tractato<ref>[[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.50-156.</ref> Vergilius de procella ab Aeolo effusa narrat, quae classem [[Aeneas|Aeneae]] disiecit. Capta enim [[Troia]] Aeneas ad Italiam versus navigabat, cum [[Iuno]] inimica Troianis Aeolum rogavit, ut procellam commoveret, qua Aeneas, quominus ad terram Italiae applicaret, impediretur.<ref>Cf. [[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.65-75.</ref> Aeolo, si hoc fecerit, [[Deiopea]]m nympham in conubium se daturam pollicita est. Itaque Aeolus missos e carcere suo fecit ventos, qui naves Aeneae graviter vexarent. Hoc viso Neptunus motos composuit fluctus, iratus Aeolo, quod fines imperii sui transgressus nefarie mare usurparet.
 
Apud Homerum Aeolus pater familias lepida auctoritate esse videtur. Apud Vergilium autem Aeolus exstitit rex absolutus (versus 52, 62, 137), qui sceptra tenet (v. 57, 78) atque in aula regia sedet (v. 140). sedetQuae descriptio Aeoli talis erat, quae [[Roma antiqua|Romanorum]] inveterata praeiudicia animorumque quasi praecultos habitus ad regnum regiamque potestatem aleret.<ref>Pomathios (1987: 276).</ref> Praeterea Aeolus non solum rex sed tyrannus, qui subiectos suos indignantes (v. 55) "imperio premit ac vinclis et carcere frenat" (v. 54).<ref>Sandin (2000: 190).</ref>
 
== Notae ==
Linea 55:
* Labate, Mario (1977) La Canace ovidiana e l'''Eolo'' di Euripide. ''Annali della Scuola Normale Superiore di Pisa'' 7: 583–593.
* Phillips, E.D. (1956) The isle of Aeolus. ''Antiquity'' 30: 203–208.
* Pomathios, , Jean-Luc (1987) ''Le pouvoir politique et sa représentation dans l'Énéide de Vitgile.'' Brussels: Latomus. (''Collection Latomus'', 199.)
* Sandin, Pär (2000) The Man of Authority. Images of Power in Virgil's ''Aeneid'', 1.50-156. ''Språkets speglingar: festskrift till Birger Bergh'' (Anders Jönsson & Anders Pilt, editores), 187-194. Skåneförlaget.