Quantum redactiones paginae "Clavile" differant

Content deleted Content added
m "vide etiam" addo
+clavicordium (Traupman)
Linea 4:
[[Fasciculus:DuplexScaling.jpg|thumb|Chorda clavilis grandis.]]
 
'''Clavíle'''<ref name=NSLO>Ebbe Vilborg. ''Norstedts svensk-latinska ordbok''. Editio secunda anni 2009. Lexicon dicit vocabula "clavíle", clavicýmbalum, et plectrocýmbalum, mediaevaliter creata sunt, dum "piánum" moderne creatum.</ref> (-is, ''n''), '''piánum'''<ref name=NSLO/> (-i, ''n''), '''clavicýmbalum'''<ref name=NSLO/>, vel '''plectrocýmbalum'''<ref name=NSLO/>, vel '''clavicórdium'''<ref>{{TraupmanConvLat|359}}</ref> est [[chordophonum]] malleis [[nervus (musica)|nervisque]] intentis ad [[tonus|tonos]] edendos praeditum. Clavilia maximae magnitudinis nonaginta septem [[pinna]]s habent, quae, digitis depressis, faciunt ut nervi malleis impellantur. Pulsus mallei efficit ut [[vibratio]] nervi [[sonus|sonum]] emittat; gradus soni, acutus vel gravis, intentione pendit nervi. [[Vis]] qua depressa est pinna vim soni definit. Sonus deinde sponte per sedatorem quendam, malleo coniunctum, repremitur ne misceantur soni; [[clavilista]] autem pedali potest sedatorem ad tempus disiungere ut concentum sonorum [[harmonia]]s gignat.
 
Clavile [[saeculum 18|saeculo octavodecimo]] ineunte a [[Bartholomaeus Christophorus|Bartholomaeo Christophoro]] [[Florentia]]e ut coniunctio constructionum clavichordi et tympani excogitata est. Fructus illae combinationis leve forteque ([[Lingua Italiana|Italiane]] ''piano e forte'') appellatus est propter suam unicam facultatem tam leves quam fortes sonos reddendi.