Aperire sectionem principem

Mutata

m
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Hubertwalterstatuecanterburycathedraloutside.jpg|thumb|Huberti Walteri simulacrum ad ecclesiam cathedralem Cantuariensem positum]]
'''Hubertus Walterus''', [[Anglonormannice]] ''Hubert Waltier'' (natus anno circiter 1160; die [[13 Iulii]] [[1205]] mortuus), filius Hervei Walteri et Mathildis de Valoignes, nepos et alumnus [[Ranulphus de Glanvilla|Ranulphi de Glanvilla]], fuit episcopus et minister regum [[Anglia]]e. Fuit decanus [[Eboracum|Eboracensis]] a mense Iulio [[1186]] iussu regis [[Henricus II (rex Angliae)|Henrici II]]. Mox episcopus [[Sarisberia|Sarisberiensis]] meruit (quod munus eo attributum est iussu regis [[Ricardus I (rex Angliae)|Ricardi I]] die [[16 Septembris]] [[1189]]) et ab anno [[1193]] archiepiscopus [[Cantuaria|Cantuariensis]]. [[Iusticiarius (Anglia)|Iusticiarius]] et [[Dominus Cancellarius]] meruit iuxta regem [[Ricardus I (rex Angliae)|Ricardum I]]. Cum rege in [[tertia expeditio sacra|tertia expeditione sacra]] ad [[Palaestina|Terram Sanctam]] anno 1190 profectus est.
 
== Fontes ==
257 904

recensiones