Quantum redactiones paginae "Titus Livius" differant

Content deleted Content added
Linea 16:
 
== De genere scribendi ==
Livius res gestas [[Annales|annalium]] modo (i.e., ordinem annorum servans) scripsit. Sicut alii auctores Romani et prodesse et delectare voluit: imprimis exempla singulorum hominum magna virtute praebens mores maiorum laudare et posteris tradere in animo habuit. Ut legentem vel potius audientem moveret, res quasi in scaena peractas ante oculos posuit. Varietatis causa non modo oratione obliqua saepius utebatur, sed brevitatem cum periodis longissimis rotundissimisque etiam coniunxit. Proprietatem quandam verborum Livii [[Gaius Asinius Pollio|Asinius Pollio]] vituperat, quam [[patavinitas|patavinitatem]] nuncupat.
 
Quamquam non congruit, ut Livii rationem historiae narrandae pro nostrae aetatis mensura aestimemus, tamen in affabre compositis libris eius nonnulla iure reprehenduntur. Procul negotiis publicis vitam privatam vivens interdum ignarus locorum et rerum militarium vel politicarum videtur. Porro verum ipse non investigans a praecessoribus praecepit, quae digna, ut traderentur, putavit. Nam fontes suos non perquisivit, parum vera a fictis diiudicavit. Plerumque auctoritate unius tantum scriptoris nisus res gestas narrat. Ita fides Livii e fide scriptorum adhibitorum cognoscenda est — quorum opera excepto Polybio maxima ex parte nobis non sunt nota. Praeterea alacri animo intendebat ad illam priscam virtutem et severitatem Romanorum, quam in primis saeculis [[res publica|rei publicae]] liberae animadverti sibi persuasum erat, se avertens, ut ipse dicit<ref>praef. 5ff</ref> a conspectu malorum suae aetatis.
[[Gaius Asinius Pollio|Asinius Pollio]] proprietatem quandam verborum Livii vituperat, quam [[patavinitas|patavinitatem]] nuncupat.
 
[[Topica]] quaedam de origine civitatis Romanae e parvis et accertione et a culmine insequens decessionem etiam Livius affirmat; sed in dubio est, num principatum Augusti finem futuram esse istius morbi et medelam crediderit.
 
Utcumque est, huius libris Livius ab urbe condita ubertim Romanis praebuit exempla morum maiorum et exemplaria virtutum imitandarum itemque vitiorum vitandorum. Suam Romam, suos Romanos posteris tradidit, quam per hereditatem imago huius urbis et — ut ita dicam — [[idea]] per saecula formata est. A qua periculum ac temptatio explanationis rerum gestarum monocausalis haud procul abest.
 
== Notae ==