Quantum redactiones paginae "Titus Livius" differant

Content deleted Content added
→‎De vita: + Livius ''Pompeianus''
Linea 3:
 
== De vita ==
De vita Titi Livii nihil fere notum est. Natus Patavi in urbe, quae hodie nomine ''Padua'' nota est, bene educatus esse videtur. Circiter annum 31 a.C.n. (post finem [[Bellum civile|belli civilis]]) [[Roma]]m venit, ubi maiorem vitae partem egit (sed sunt, qui dicant eum maiorem partem vitae Patavi degisse). Otiosus in rebus gestis populi Romani scribendis versabatur. Livium, cuius libri publice Romae lecti sunt, mox multi Romani cognoverunt et magni aestimaverunt. Inter admiratores etiam [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augustus]] ipse fuit, etiamsi de re publica regenda non idem senserunt. Immo Pompeianum ab Augusto eum appellatum esse [[Cornelius Tacitus|Tacitus]] tradit<ref>ann. 4,34,3: ''Cremutius [...] exorsus est:] Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit, ut Pompeianum eum Augustus adpellaret.</ref>. Augustus Livium [[Claudius|Claudio]], qui postea imperator futurus erat, magistrum fecit. Livius ipse autem neque publicis neque militaribus magistratibus functus est. Sub finem vitae Patavium revertit, ubi occĭdit.
 
== De operibus ==