Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 4:
== Aeolus Hippotades ==
[[Ulixes]] initio decimi ''Odysseae'' carminis narrat, quo modo cum
{| border="0" cellpadding="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%"
Linea 35:
Hic Aeolus, mortalis e mortali natus sed dis immortalibus carus (''Od.'' 10.2 {{Polytonic|φίλος ἀθανάτοισι θεοῖσι}}) ab [[Iuppiter|Iove]] factus promus ventorum (21 {{Polytonic|ταμίης ἀνέμων}}), qui ventos conlectos mansuefaceret et dispensaret. Ulixes totum mensem hospitio Aeoli usus est. Cum in eo esset, ut rursus vela ventis daret, Aeolus ei dedit utrem ex pelle bovis novennis factum (19 {{Polytonic|ἀσκὸν βόος ἐννεώροιο}}), in quem ventorum incluserat cursus. Secundo deinde [[Zephyrus|Zephyro]] naves iam Ithacae appropinquabant, cum Ulixe dormiente nautae, credentes aurum et argentum ab Aeolo donatum esse, ligamentis solutis utre aperto procellam missam fecerunt, cuius vi rursus ad Aeoliam iactati sunt. Aeolus autem, opem ne ferret, recusavit, arbitratus sibi non esse fas virum tam odiosum dis sustentare.
In Aeoli cum suis beatitate apud Homerum narrata unum inerat quod [[Euripides]], tragicus [[saeculum 5 a.C.n.|saeculi V a.C.n.]], vix potuit quin graviter ferret, id est: Aeoli liberorum incesta vitae consuetudo. [[Incestum|Matrimonia incestuosa]], quamquam sine dubio in seclusis insulis inveniebantur, in vita urbana aliquid prodigiosi videbantur. Itaque Euripides, ut suam aequaliumque suorum de incesto opinionem diceret,'' [[Aeolus (Euripides)|Aeolum]]'' tragoediam annis 420 a.C.n. docuit, in qua in postscaenium beatitatis vitae familiaris Aeoli penetravit eo quidem consilio, ut, quid quasi post siparium actum sit, revelaret. Quae tragoedia solum 25 fere fragmentis servata est, sed sunt textus, quibus fabulae argumentum summatim restitui potest.<ref>Jäkel (1979).</ref> Apud Homerum Aeolus ipse in matrimonium liberos suos dederat, apud Euripidem autem de incestuosis inter filios et filias amoribus agitur. Euripides de minimo natu filiorum Macareo et de minima filiarum Canace ita narrat.
|