Quantum redactiones paginae "Historia Brasiliensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 36 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q211967 sunt
→‎Respublica: Nexus externi
Linea 28:
 
Exercitus munus in Brasilia in [[Subitanea conversio rerum|subitanea conversione rerum]] anno [[1964]] cepit, et in potestate usque ad Martium anni 1985 mansit, cum in calamitate collapsus est propter politicas pugnas inter regimen et Brasilienses manus lectas. Anno [[1967]], civitas ''Respublica Foederativa Brasiliae'' nominata est. Velut Brasiliensis regiminis mutationes annis 1889, 1930, et 1945 inter se contendentes politicas vires produxit et divisiones in exercitu causavit, sic etiam regimen anni [[1964]] mutavit. Democratia denuo anno [[1988]] constituta est quo praesens Constitutio Foederalis promulgata est. [[Fernandus Collor de Mello]] primus praeses populare suffragio vere electus post militare regimen fuit. Fernandus Collor Martio anni [[1990]] munus cepit. Septembre anni [[1992]], Congressus Nationalis Fernandi Collor accusationi suffragatus est post scandalorum instrumentis communicationis socialis inventorum sequentiam. Praeses vicarius, [[Ithamar Franco]], praesidatum adrogavit. Cum Ministri Fiscalis illius temporis, [[Fernandus Henricus Cardoso|Fernandi Henrici]] auxilio, Ithamaris Franco administratio oeconomicum involucrum [[Consilium Regalis]] ([[lingua Lusitana|Luse]] ''Plano Real'') implevit, quod novam [[moneta]]m ad tempus parem [[dollarium (CFA)|Civitatum Foederatarum dollarii]], ''[[regalis (moneta Brasiliae)|regalem]]'' ([[lingua Lusitana|Lusitane]] ''real'') continuit. In comitiis diei [[3 Octobris]] [[1994]], Fernandus Henricus Cardoso vicit, anno [[1998]] electus. Anno [[2002]] et denuo anno [[2006]] [[Ludovicus Ignatius Lula da Silva]] Brasiliae praeses electus est. Praesidis magistratum nunc [[Dilma Rousseff]] administrat, quae anno [[2010]] electa est.
 
== Nexus externi ==
 
* {{Cite book
| publisher = La Editorial Ibérica
| volume = v. 1., 1546-1552
| title = Litterae quadrimestres ex universis: praeter Indiam et Brasiliam, locis in quibus alqui de Societate Jesu Versabantur Romam Missae
| accessdate = 2013-06-04
| date = 1894
| url = http://archive.org/details/litteraequadrim01jesugoog
}}
 
[[Categoria:Brasilia]]