Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Videdis|Aeolus (discretiva)}}
[[Fasciculus:Aeolus1.jpg|thumb|Aeolus]]
'''Aeolus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Αἴολος}}) est [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]] et [[mythologia Romana|Romanae]] persona vim ventorum repraesentans, ut ex [[paretymologia]] [[Homerus|Homerica]] apparet. Constat enim Homerum eosve cantores, quibus usus est auctoribus, credidisse ''Aeolum'' ad vocabula q.s. {{Polytonic|αἰόλος}} 'velox; coruscus', {{Polytonic|αἰόλλειν}} 'velociter huc illuc movere, micare', {{Polytonic|ἀέλλα}} 'turbo' referri.<ref>Dyer (1964: 127-129).</ref> Aeolus ille, de quo Homerus in ''[[Odyssea]]'' canit, cum aliis personis eiusdem nominis apud auctores praesertim [[Hellenismus|HellenisticisHellenisticos]] ita confusus est, ut postremo, qui Aeolus cuiusque filius aut pater fuerit, enodari non posset, quamquam hoc enodandi opus a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]] audacter susceptum est in ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]''. Nos quidem rationem genealogicam Diodori non sequemur, sed potius hunc primum Aeolum tractabimus leviter tantum aliorum vitas degustaturi.
 
== Aeolus Hippotades ==
[[Ulixes]] initio decimi ''Odysseae'' carminis narrat, quo modo cum suis ad litus Aeoliae<ref>Sunt qui (ut Phillips 1956) Aeoliam credant eandem esse ac [[Lipara]]m hodiernam. Non omnes in hac opinione consentiunt.</ref> adpulsus hospitaliter acceptus sit ab Aeolo cum familia sua beatam et placidam vitam agenti.
 
{| border="0" cellpadding="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%"
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|τοῦ καὶ δώδεκα παῖδες ἐνὶ μεγάροις γεγάασιν,}}
|{{Polytonic|Hujus et duodecim liberi in aedibus nati sunt,}}
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|ἓξ μὲν θυγατέρες, ἓξ δ' υἱέες ἡβώοντες.}}
|{{Polytonic|sex quidem filiae, sex autem filii pubescentes.}}
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|ἔνθ' ὅ γε θυγατέρας πόρεν υἱάσιν εἶναι ἀκοίτις.}}
|{{Polytonic|Ibi ille filias dedit filiis, ut essent uxores.}}
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|οἱ δ' αἰεὶ παρὰ πατρὶ φίλῳ καὶ μητέρι κεδνῇ}}
|{{Polytonic|Hi vero semper apud patrem charum et matrem venerandam}}
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|δαίνυνται· παρὰ δέ σφιν ὀνείατα μυρία κεῖται,}}
|{{Polytonic|convivantur, ipsisque cibaria varia apponuntur.}}
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|κνισῆεν δέ τε δῶμα περιστεναχίζεται αὐλῇ,}}
|{{Polytonic|Odorata autem domus circum personat aula}}
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|ἤματα· νύκτας δ' αὖτε παρ' αἰδοίῃσ' ἀλόχοισιν}}
|{{Polytonic|die. Nocte vero rursus apud pudicas uxores}}
|-
| style="padding-left:3em;padding-right:3em;" |{{Polytonic|εὕδουσ' ἔν τε τάπησι καὶ ἐν τρητοῖσι λέχεσσι.}}
|{{Polytonic|dormiunt, inque tapetibus et in tornatis lectis.}}<ref>Latine convertit Samuel Clarke. ([http://books.google.fi/books?id=XqATAAAAYAAJ&printsec=frontcover&hl=fi#v=onepage&q&f=false ''Homeri Odyssea''] Graece et Latine edidit, annotationesque, ex notis nonnullis manuscriptis a [[Samuel Clarke|Samuele Clarke]], S.T.P. relictis, partem collectas, adjecit Samuel Clarke, S.R.S. Editio quinta. Londini: impensis J.Cuthell et al., 1815.)</ref>
|}
 
Hic Aeolus, mortalis e mortali natus sed dis immortalibus carus (''Od.'' 10.2 {{Polytonic|φίλος ἀθανάτοισι θεοῖσι}}) ab [[Iuppiter|Iove]] factus promus ventorum (21 {{Polytonic|ταμίης ἀνέμων}}), qui ventos conlectos mansuefaceret et dispensaret. Ulixes totum mensem hospitio Aeoli usus est. Cum in eo esset, ut rursus vela ventis daret, Aeolus ei dedit utrem ex pelle bovis novennis factum (19 {{Polytonic|ἀσκὸν βόος ἐννεώροιο}}), in quem ventorum incluserat cursus.