Quantum redactiones paginae "Aeolus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Videdis|Aeolus (discretiva)}}
[[Fasciculus:Aeolus1.jpg|thumb|Aeolus]]
'''Aeolus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Αἴολος}}) est [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]] et [[mythologia Romana|Romanae]] persona vim ventorum repraesentans, ut ex [[paretymologia]] [[Homerus|Homerica]] apparet. Constat enim Homerum eosve cantores, quibus usus est auctoribus, credidisse ''Aeolum'' ad vocabula q.s. {{Polytonic|αἰόλος}} 'velox; coruscus', {{Polytonic|αἰόλλειν}} 'velociter huc illuc movere, micare', {{Polytonic|ἀέλλα}} 'turbo' referri.<ref>Dyer (1964: 127-129).</ref> Aeolus ille, de quo Homerus in ''[[Odyssea]]'' canit, cum aliis personis eiusdem nominis apud auctores praesertim [[Hellenismus|Hellenisticis]] ita confusus est, ut postremo, qui Aeolus cuiusque filius aut pater fuerit, enodari non posset, quamquam hoc enodandi opus a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]] audacter susceptum est in ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]''. Nos quidem rationem genealogicam Diodori non sequemur, sed potius hunc primum Aeolum tractabimus leviter tantum aliorum vitas degustaturi.