Quantum redactiones paginae "Socrates" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 136 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q913 sunt
Linea 6:
 
== Socrates capitis condemnatus ==
Iudices iratos non puduit [[poena capitalis|capitis]] condemnare hominem innocentissimum. Audita sententia, unus e discipulis Socratem amplexus exclamavit: "Ergone iniuste morieris?"—"An tu," respondit, "iuste malles?" Eamdem animi magnitudinem ostendit exspectans mortem in carcere. Ibi dies triginta remansit priusquam biberit cicutam. Cum facile posset educi e custodia, fugere noluit. Hortantibus amicis ut se iniquae damnationi subtraheret, respondit patriae legibus esse parendum. Supremo vitae die discipulos flentes consolatus est, eorum animos erexit, praecepta sapientiae revocans, sed nullus temperare potuit a lacrimis, ne servus quidem publicus, cui venenum ei afferendum esset. Socrates mortiferum poculum impavidus hausit, exclamavitque: "Di, fortunate mihi hoc supremum iter." Deinde, lectulo iacens, cum crura et artus frigere sensit, conversus ad [[Crito]]nem, discipulorum carissimum: "Debemus," inquit, "[[Aesculapius|Aesculapio]] gallum; memento votum solvere."

Nulla scripta Socrates reliquit, sed discipulos, quorum clarissimi memorantur [[Plato]] et [[Xenophon]], ambo operibus suis nobiles: prior fuit [[Aristoteles|Aristotelis]] magister, posterior non minus egregius dux exstitit, quam ingeniosus scriptor.
 
== Vide etiam ==