Quantum redactiones paginae "Plutarchus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 4:
== Vita et opera ==
Plutarchus nobili loco natus est in [[Boeotia]]e civitate, [[Chaeronea]]e, post annum quadragesimum quintum, cum cuncta iam [[Graecia]] pars erat imperii Romani. Athenis artem orandi discebat et [[philosophia]]m. Praeter peregrinationes perpaucas, cum [[Alexandria]]m et Asiam Minorem visitaret, Romam etiam compluries, totam vitam Chaeroniae
Scriptor honoratus multos viros illustres in re publica administranda versatos poterat in numero amicorum ducere suorum, ut Senecionem et Fundanum, qui etiam civitate Romana eum donaverunt, sed in rebus publicis Romanis ipse versari numquam studebat, nam Graecum ante omnia esse se sentiebat, neque nomine suo Romano, Mestrio utebatur. Officiis quoque tantum Graecis fungebatur, [[Delphi]]s enim sacerdotium quoddam gerebat Apollins.
Linea 16:
Sunt etiam ''[[Regum et imperatorum apophthegmata]]'' conscripta a Plutarcho, in quibus sententiae acutae facundeque dictae regum et ducum laudantur.
In medio aevo plerique ignorabant ''Vitas Parallelas'', in saeculo autem quinto decimo denuo invenerunt viri docti, et in linguam Latinam convertere coeperunt.
|