Quantum redactiones paginae "Christianus Otho Mohr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
==De vita eius==
Maurus anno 1851. in [[Polytechnicum|polytechnico]] [[Hannoveria]]no artibus ingeniariis studere coepit. Ab anno 1855. regis Hannoveriani et archiducis [[Oldenburgum|Oldenburgici]] auspiciis in [[ferrovia|ferroviis]] construendis occupatus novis rationibus pontes e [[chalybs|chalybe]] faciendi repertis inventorum laude excellit.
 
Itaque inde ab anno 1867. ad polytechnicum [[Stutgardia|Stutgardiense]] arcessitus artes et mechanicas et vias ad faciendum praeparandi et in terra struendi professus est. Eo in officio mathematice descripsit, [[circulus Mauri|quibus viribus materia onere imposito intrinsecus distraheretur]]. Anno autem 1873. ad polytechnicum Dresdense vocatus primum ex cathedra artium ferrovias struendi et aquaeductus moderandi, artis graphostaticae, scientiae firmitatis studiosos docuit, quo e loco anno 1894. ad cathedram artium mechanicarum et scientiae firmitatis provectus est.
 
Emeritus tandem in [[Guavicium|Guaviciano]] suo non procul a Dresda otio cum dignitate fructus studiis indulgere non desiit. Cuius sepulchrum [[Tolcevicium|Tolcevicii]] in regione Dresdae ad ecclesiam [[Sanctus Iohannes|Sancti Iohannis]] situm est.