Quantum redactiones paginae "Basilina" differant

29 octeti additi ,  9 years ago
m
automaton: addens categoriam Mulieres; mutationes minores
m (Addbot 10 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q260258 sunt)
m (automaton: addens categoriam Mulieres; mutationes minores)
'''Basilina''' (nata anno ignoto, mortua anno [[332]] vel [[333]]) mater [[Iulianus Apostata|Iuliani]] imperatoris erat.
 
== Vita ==
Fuit origine nobili nata<ref>[[Ammianus Marcellinus]] XXV 3,23</ref>, pater [[Iulius Iulianus]], [[praefectus praetorio]] imperatoris [[Licinius (imperator)|Licinii]] fuit. Iulianus magistrum ei [[Mardonius (rhetor)|Mardonium]] spadonem dedit, qui postea et filium Basilinae Iulianum instruxit. Frater Basilinae [[Iulianus (filius Iulii Iuliani)|Iulianus]] fuit, qui postea etiam praefectus Aegyptum administravit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 11</ref>. Basilina ipsa [[Flavius Iulius Constantius|Flavio Iulio Constantio]], filio [[Constantius Chlorus|Constantii]] I imperatoris, nupsit. Anno [[331]] Iulianus filius solus Basilinae natus est. Ipsa anno posteriore mortua est<ref>Iuilianus, Misopogon, 352b</ref>. Iulianus postea urbem quandam ''Basilinopolin'' in [[Bithynia]] nominavit.
 
== Controversia de Arianismo ==
Inter controversias de [[Arianismus|Arianismo]] [[Athanasius Alexandrinus]] episcopus Basilinam vituperavit, quod ea adiuvante Eutropius episcopus [[Hadrianopolis]], qui contra Arianos certavit depositus esset<ref>Athanasius, Historia Arianorum 5,1; Confer Claus Rosen, Julian. Kaiser, Gott und Christenhasser, [[Stuttgardia]]e 2006, p. 70</ref>. Sed postea ad orthodoxiam reversa est. Nam agrum suum apud [[Ephesus|Ephesum]] situm ecclesiae ex testamento cessit<ref>Palladius, Dialogus de vita Ioannis Chrysostomi 13</ref>.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:Mortui saeculo 4]]
[[Categoria:Iulianus (imperator)]]
[[Categoria:Mulieres]]
209 933

recensiones