Quantum redactiones paginae "Anastasia (filia Constantii I)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q486630 sunt
m automaton: addens categoriam Mulieres; mutationes minores
Linea 1:
'''Anastasia''' (nata post annum [[293]], mortua post annum [[330]]) filia [[Constantius Chlorus|Constantii I]] imperatoris Romani fuit.
 
== Familia et Vita ==
Mater eius [[Flavia Maximiana Theodora]] erat. Fratres tres [[Hannibalianus|Flavium Hannibalianum]], [[Flavius Iulius Dalmatius|Flavium Iulium Dalmatium]], [[Flavius Iulius Constantius|Flavium Iulium Constantium]] et sorores duas [[Flavia Iulia Constantia|Flaviam Iuliam Constantiam]] et [[Eutropia (filia Constantii I)|Eutropiam]] habuit. Propter eius nomen, quod resurrectionem significat, sunt, qui putent, Constantium Christianis favisse. [[Constantinus I]], frater Anastasiae e patre, eam circa annum [[314]] [[Bassianus Caesar|Bassiano]] in matrimonium dedit, quem Caesarem Italiae facere in animo habebat. Sed [[Licinius (imperator)|Licinius]] id negavit. Bassianus autem fratre suo Senecione adiuvante coniurationem in Constantinum fecisse dicitur. Itaque ab hoc necatus est. Anastasia etiam [[Constantinopolis|Constantinopolin]] conditam vidit, nam Thermae Anastasianae ab Anastasia nominatae sunt<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 655</ref>.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:Nati saeculo 3]]
[[Categoria:Romanae]]
[[Categoria:Mortui saeculo 4]]
[[Categoria:Mulieres]]