Quantum redactiones paginae "Marcus Bassaeus Rufus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
 
Anno [[168]] [[praefectus Aegypti]] factus est ; anno nondum finito tamen, mortuo ex peste praefecto praetorio [[Furius Victorinus|Furio Victorino]], in eius locum Romam revocatus est. Expeditioni adversus [[Sarmatae|Sarmatas]] Germanosque usque ad annum [[175]] interfuit. In quo bello ob eximiam virtutem ab imperatoribus [[Marcus Aurelius|Marco Aurelio]] et [[Commodus|Commodo]] filio eius, corona, hastis puris aliisque donis militaribus donatus est, necnon ornamentis consularibus. Isdem imperatoribus suadentibus [[Senatus Romanus|senatus]] ei tres statuas honorificas Romae decrevit, in [[Forum Traiani|Foro Traiani]], in templo [[Mars Ultor|Martis Ultoris]] atque in templo [[Antoninus Pius|divi Antonini Pii]].
==Nexus externi==
CIL VI,1599[http://oracle-vm.ku-eichstaett.de:8888/epigr/epigraphik_de Textus : In honorem Marci Bassaei...] (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 06, 01599")
 
 
 
[[Categoria:Praefecti Praetorio]]