Quantum redactiones paginae "Marcus Bassaeus Rufus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
Omnem [[Ordo equester|cursum honorum equestrem]] eximiae virtutis causa splendide percucurrit : nam primo bis [[Centurio|centurio]] [[primipilus]] fuit, ac postea deinceps [[Tribunus militum|tribunus]] quintae [[Cohors (divisio exercitus Romani)|cohortis]] [[Vigil|vigilum]], [[Tribunus militum|tribunus]] [[Cohors (divisio exercitus Romani)|cohortis]] decimae urbanae, tribunus cuiusdam cohortis praetoriae, procurator Asturiae et Galleciae, procurator [[Noricum|regni Norici]], procurator Belgicae et duarum Germaniarum, procurator a rationibus Romae, tandem praefectus [[Vigil|vigilum]].
 
Anno [[168]] [[praefectus Aegypti]] factus est ; anno nondum finito tamen, mortuo ex peste praefecto praetorio [[Furius Victorinus|Furio Victorino]], in eius locum Romam revocatus est. Expeditioni adversus [[Sarmatae|Sarmatas]] Germanosque usque ad annum [[175]] interfuit. In quo bello ob eximiam virtutem ab imperatoribus [[Marcus Aurelius|Marco Aurelio]] et [[Commodus|Commodo]] filio eius, corona, hastis puris aliisque donis militaribus donatus est, necnon ornamentis consularibus.
 
[[Categoria:Praefecti Praetorio]]