Quantum redactiones paginae "Sextus Afranius Burrus" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Burrhus fuit persona in celeberrima [[Tragoedia|tragoedia]] Francogallici poetae [[Ioannes Racine|Iohannis Racine]], ''Britannicus'' inscripta ([[1669]]). Ubi partes paedagogi et boni consiliarii agit, qui Neronem adulescentem ad bonas artes hortari atque a caede fratris [[Britannicus|Britannici]] avertere frustra conatur. Ita opponitur [[Narcissus (libertus)|Narcisso]], liberto [[Claudius (imperator)|Divi Claudii]], qui partes mali consiliarii agit, omnium facinorum fautoris.
 
[[PrafectusPrafecti praetorio]] sine nomine in [[Octavia (tragoedia)|Octavia]] pseudo-[[Seneca|Senecana]], utrum Burrus sit necne, dubium est. Secundum veritatem historicam tempore caedis Octaviae potentia Burri apud Neronem iam nulla erat, sed persona mores honesti militis praebet, quod magis cum Burro congruit quam cum successore [[Gaius Ofonius Tigellinus|Tigellino]].
 
== Notae ==