Quantum redactiones paginae "Candidus Fuldensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q368238 sunt
No edit summary
Linea 1:
'''Candidus Fuldensis''', sive '''Brun Candidus Fuldensis''' natus inter annum [[770]] et [[780]] mortuus est anno [[845]]. Fuit monachus [[benedictini|Benedictinus]] et presbyter in [[Fulda|abbatia Fuldensi]], ubi renovationis quam dicimus Carolinae aetateaetatis poeta scriptorque Latinus atque etiam pictor et illuminator librorum excellebat.
 
== Vita ==
 
Puer oblatus a parentibus monasterio [[Fulda|Fuldensi]] traditus ibi monachus et presbyter factus est. Ab abbate Ratgario (802-817), qui praeclarum ingenium iuvenis illius animadverterat, ad curiam [[Carolus Magnus|Caroli Magni]] imperatoris missus apud [[Eginhardus|Eginhardum]] inter alia etiam artem pingendi discebat. Fuldam reversum eum [[Rabanus Maurus|Hrabano Mauro]], postquam ille abbas (822) factus est, successisse in scholam monasticam dirigendam quidam viri docti putaverunt. Sed cum ad hanc opinionem confirmandam non aliud documentum attulerint nisi magistri titulum, quo ornetur, haec res in dubio relinquitur. Nam titulus ille non praeceptoribus tantum, sed etiam monachis artem aliquam exercentibus attributum esse videtur. Ipsius autem verbis constat eum postea ad quoddam ministerium exterius administrandum delegatum esse. Ibi eum scholarum quandam exteriorum, quarum nonnullas iussu Karoli magni in locis quibusdam ad coenobium Fuldense pertinentibus institutas esse scimus, rexisse verisimile est.
 
== Opera ==
 
Vitarum seriem Fuldensium abbatum descriptarum, quam Aeigil, quartus Fuldensis coenobii abbas (818-822), ''vitam Sturmi abbatis'' dictando inchoaverat, ipso suadente Brun Candidus continuavit primum ''Vitam Baugulfi abbatis'' addens, quam nunc deperditam esse dolemus, tum ''Vitam Aegil abbatis Fuldensis a Candido monacho ad Modestum editam prosa et versibus''<ref>Nomina propria Linguae Francicae saepe indeclinabilia ponit Brun Candidus usitato nominum Hebraicorum more. Ubi nomen Aeigili flectit, declinationem semper secundam sequitur. Diphthongum primae syllabae nominis Aeigili plerumque vocalibus ''Aei-'', sed in titulo operis et nonnullis aliis locis vocalibus ''Ae-'' scribit.</ref> adnectens forma [[opus geminum|operis gemini]] conscriptam, qua gesta et conversationem praeceptoris olim sui Aegili bis narrat: In priore illius vitae libro soluta oratione conscripto primum res gestas coenobii Fuldensis sub magisterio Ratgarii laborantis, qui, cum superbia atque austeritate conventum rexisset, anno 817. monachis rogantibus a Ludovico Pio imperatore relegatus est, deinde sub regimine Aeigili successoris florentis, qui controversiis gravibus de electione patris sedatis abbas constitutus consilia fratrum libenter audiendo concordiam et unitatem redintegravitredintegrabat, sensu delineatas historico etiam sensu explanat morali. In altero libro res gestas Fuldensis ecclesiae versibus hexametris iterum depromptas sensu exponit mystico et tamquam partem quandam non minimam historiae salvationis esse demonstrat. Duarum ecclesiarum Fuldensium structuras, S. Michaelis ab Aegilo in cimiterio fratrum exstructae et S. Salvatoris, in cuius apsida occidentali S. Bonifatius martyr, qui in loco eiusdem primam Fuldensem ecclesiam olim condiderat dedicaveratque, corpore requiescebat, allegorico sensu exponit tamquam Christi et Ecclesiae figuram repraesentantem. Nam octo columnas S. Michaelis ecclesiae rotundae e lapidibus, ut dicit, vivis – id est secundum Paulum apostolum fidelibus Christi – exstructas diem octavum significare demonstrat, quo Christus e mortuis resurrexit, circulo requiem aeternam et columna una subterranea, qua surgit totum aedificium, lapideque uno, quo in summo concluditur, Christum, a quo salvationis nostrae opus incipiat et in quo perficiatur, figurari luculenter edocet.<ref>Liber I c. 17; cf. Becht-Jördens, Die Vita Aegil des Brun Candidus als Quelle; Becht-Jördens, Text, Bild und Architektur (vide infra Bibl.)</ref> S. Salvatoris autem structuram ecclesiae a Ratgario ut monoceros ille gregem domini persequente (cf. Ps 21.) constructam non nisi quodam speculo adumbratam ante lectoris oculos ponit. De ipsa enim ecclesiae illius specie penitus tacens titulos tantum altarium a Hrabano Mauro versu compositos locis eorum inserit indicatis, quorum ordine, qui a titulo patrum monachorum orientalium in crypta orientali posito per altaria cuncta in diversis ecclesiae partibus distributa tamquam ambulando usque ad titulum patrum occidentalium in crypta occidentali conditum, id est ab S. Antonio eremita usque ad S. Columbanum abbatem, evolvitur, simul cum schemate totius templi duplex quaedam monachici conversationis insinuatur historia, anachoretica siquidem et coenobialis.<ref>Liber II c.20. Cf. Becht-Jördens, Sturmi oder Bonifatius (vide infra Bibl.)</ref> Ita Brun Candidus demonstrat traditionem monasticam, quam Sturmi abbas olim iussu S. Bonifatii a monachis montis Casinensis, discipulis S. Benedicti de Nursia, didicerat et Fuldam transtulerat, consuetudinibus [[Benedictus Anianensis|Benedicti Anianensis]] iussu Ludovici Pii imperatoris nuper introductis omnino non destrui, sed eam uno diversarum regularum monasticarum sensu priscis ab originibus pie conservato Christo duce, qui pastor bonus gregem suam, id est Fuldensem ecclesiam, se sequentem atque precum auxilio confidentem numquam deserat, restaurari potius atque continuari, coadunari, consummari. Ita ecclesiam Fuldensem tamquam archa Noe altera gubernatione abbatum sapientium per pelagi huius saeculi tempestates directam aeternae requiei portum Christi protectam adminiculo tandem esse consecuturam.<ref>Cf. Becht-Jördens, Die Vita Aegi des Brun Candidus als Quelle; Becht-Jördens, Die Vita Aegil des Brun Candidus; Becht-Jördens, Text, Bild und Architektur; Becht-Jördens, Sturmi oder Bonifatius (vide infra Lit.)</ref>
 
Ut ipse fatetur in sua ''Vita Aegil'', apsidam, in quam anno 819. ossa Sancti Bonifatii translata sunt, picturis nunc cum ipsa ecclesia S. Salvatoris vetere deperditis ornavit, quibus eum ordines sanctorum una cum monachis Fuldensibus agnum dei adorantes delineasse, non desunt causae, quin dubitare debeamus.<ref>Cf. Becht-Jördens, Litterae illuminatae (vide infra Bibl.) p. 347-351, idem, Die Vita Aegil des Brun Candidus.</ref> Etiam alterum librum ''de vita Aegili'' metro conscriptum serie illuminavit picturarum, quarum tria schemata Christopherus Brouwer dedit in opere, quod ''Fuldensium antiquitatum libri IV'' intitulatur (apud Plantinum Moretum Antverpiae anno 1612. typis excusum).<ref>Cf. Becht-Jördens, Litterae illuminatae (vide infra Bibl.) p. 343-352, praes. fig., p. 346, fig. p. 352; idem, </ref> Quae cum post unicum codicem amissum sola remanserint, primum suis locis inserta in editione critica Gereonis Becht-Jördens invenies (vide infra Bibl.).
 
Alia opera, quae Candido illi Fuldensi tribuuntur, reapse opera esse alterius cuiusdam auctoris eiusdem nominis constat: [[Candidus Wizo|Candidi Wizonis]], discipulorum [[Alcuinus|Alcuini]] magistri non minimus.