Quantum redactiones paginae "Megarici" differant

Content deleted Content added
cat
m + ex en
Linea 1:
[[Fasciculus:Attika.png|thumb|[[Megara]] in [[Attica]] paene pari intervallo inter [[Athenae|Athenas]], [[Thebae|Thebas]], [[Corinthus|Corinthum]] distat. (Tabula non Latine signata.)]]
'''Megarici''' fuerunt [[philosophia|philosophi]] [[Athenae|Athenienses]], qui, [[Euclides|Euclidem]] [[Megara|Megareum]] unum ex discipulis [[Socrates|Socratis]] plus minus secuti, [[logica]]e et [[dialectica]]e studebant. Cogitaverat enim Euclides [[Socrates|Socrati]] adsensus, [[virtus|virtutem]] in [[scientia (declarativa)|scientia]] consistere; maluerat tamen scientiam ab omni sensuali et experientiali dissolutam finibus dialecticae et logicae circumscribere. Quibus placitis addidit ex [[Eleatici]]s Unitatem esse idem ac Bonum: re vera nihil esse nisi Bonum[[forma boni|bonum]]<!--ἡ τοῦ ἀγαθοῦ ἰδέα--> illud omnia intellegibilia superans. Materiam[[Materia]]m, [[motus|motum]], auctum, defectum [[nihil]] nisi [[sensus|sensuum]] inventiones rationi purae alienas esse. "Quod est, est." [[Scientia (declarativa)|Scientiam]] ad ideas [[lex|legibus]] cogitandi subiectas pertinere.
 
Megarici philosophi in duas tresve classes dividi solent. Praeter Megaricos proprios, inter quos [[Stilpo]] ([[Saeculum 4 a.C.n.|saec. IV a.C.n.]]) nobilitate excellit, etiam fuerunt, qui vel ''[[dialectica|dialectici]]'' vel ''[[eristica|eristici]]'' appellantur. Sunt qui differentiam notabilem inter hos esse negent. Sunt autem etiam qui [[Eubulides (dialecticus)|Eubulidem]] (saec. IV a.C.n.) inter eristicos numerent.
 
{{hist-stipula}}
{{philo-stipula}}
 
[[Categoria:Philosophia Graeca antiqua]]