Quantum redactiones paginae "Franciscus Mitterrand" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 70 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q2038 sunt
de abrogatione poenae capitalis
Linea 1:
[[Fasciculus:G-7 Summit 1983.jpg|thumb|300px|Franciscus Mitterrand cum aliis civitatum gubernatoribus societatis [[Grex Octo Civitatum|G-7]] (hodie G-8): a sinistra parte dextram versus [[Petrus Trudeau]], [[Gasto Thorn]], [[Helmut Kohl]], Mitterrand, [[Ronaldus Reagan]], [[Yasuhiro Nakasone]], [[Margarita Thatcher]], [[Amyntor Fanfani]]]]
'''Franciscus Mitterrand''', [[Iarnacum|Iarnaci]] natus die [[26 Octobris]] [[1916]], [[Lutetia]]e mortuus [[8 Ianuarii]] [[1996]], fuit [[Praeses]] [[Francia|Francicae Rei Publicae]] et coprinceps [[Andorra]]e ab anno [[1981]] usque ad annum [[1995]], quo nullus praeses in [[Francia]] longius rerum potitus est.
 
== Biographia ==
Provinciali loco ortus, [[Ecclesia Catholica|Catholica]] fide educatus, Franciscus Mitterrand aliquot annis cum viris dextrarum partium commercium habuit. Cum incipiente secundo orbis terrarum bello vulneratus captusque ab hostibus esset, bis terque fugere conatus est, et id tandem die [[10 Decembris]] [[1941]] ei successit. Postea pro regimine [[Philippus Petain|Philippi Petain]] laboravit, sed a fine anni [[1943]] [[Germania|Germanis]] conlaborantibusque resistere coepit et Lutetiae liberandae particeps fuit.
 
Legatus Nivernensium anno [[1946]] electus, iunior Minister Rei Publicae [[1947]], in administratione cui [[Paulus Ramadier]] praefuit, factus est, multosque magistratus sub quarta Re Publica gessit, sed ab anno [[1958]], [[Carolus de Gaulle|Carolo de Gaulle]] regnante, nihil nisi Nivernensium senator fuit. Octavum autem post annum candidatus sinistrarum partium ad Rei Publicae Praesidentiam fuit, qua in re, quamquam tandem non vicit, ei contigit De Gaulle ad secundum gyrum electionis protrahere. Anno [[1971]] secretarius primus partium [[socialistasocialismus|socialistarum]]rum factus est, et postea conatus est Rei Publicae praeses fieri, commune programma cum [[communista|communistis]] [[radicalis|radicalibusque]] scribendo.
 
Tandem ei contigit ut [[10 Maii]] [[1981]] praeses eligeretur. Multis enim decretis, [[Petrus Mauroy|Petro Mauroy]] primo ministro, abrogavit [[poena capitalis|mortis damnationem]] et auxit socialia minima et creavit vectigal maximarum fortunarum et dedit Francicam civitatem omnibus advenis qui in Francia laborabant et divitias dedit scriniis litterarum scientiarumque laborisque et quintam hebdomadem ferialium dierum concessit laborantibus omnibus et triginta novem tantum horas laboris per hebdomadem praedixit, et cetera consulta tam ad interiorem quam ad exteriorem politicam fecit. Anno autem [[1984]], cum scholam reformare [[Petrus Mauroy]] non potuisset, [[Laurentius Fabius]] primus minister factus est, qui etiam pecuniariam inopiam rei publicae curare conatus est.
 
Sed post victoriam dextrarum partium anno [[1986]] Mitterrand coactus est [[Iacobus Chirac|Iacobum Chirac]] primum ministrum nominare, qui duos annos administrationi praefuit. Denuo autem praeses anno [[1988]] electus est, et postea ad [[Europa]]m confirmandam laboravit, Maastrichti tractatum adprobantibus Francicis; pro primo ministro habuit primum [[Michael Rocard|Michaelem Rocard]], deinde [[Editha Cresson|Editham Cresson]], denique [[Petrus Bérégovoy|Petrum Beregovoy]]; sed scriptoribus rerum praesentium divulgantibus mendacia de repetundis, paulatim male audierunt omnes qui Rem Publicam gerebant. Verum anno [[1993]] dextras partes rursus victores [[Eduardus Balladur|Eduardum Balladur]] primum ministrum nominavit, et ipse sibi otium cum litteris dedit, credens in vires spiritus. Mortuus est anno [[1996]], paulo post victoriam Chiraci.