Quantum redactiones paginae "As" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
Initio enim omnis res nummaria Romana in uno metallo posita erat, id est aere.
[[Fasciculus:Eckhel_i_3.jpg|thumb|As Romanus in libro octavi decimi saeculi delineatus.]]
Tempore vero [[Secundum Bellum Punicum|secundi belli Punici]] (quod tempus difficile [[Aerarium publicum |aerario]] Romano fuit) pondus assis paucis annis per gradus usque ad sextam partem librae imminutum est, qui as ea ratione ''sextantarius'' dictus est : itaque tertio saeculo exeunte duas uncias aeris, id est circiter 54 gr.54g, pependit ac non iam conflatus sed cusus fuit. De iusto pondere loquor ; reapse aliquanto levior esse solebat quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur.
 
Mox as etiam uncialis ac postremo anno [[92 a.C.n.]] ex lege Papiria semuncialis factus est. Tum semunciam aeris, id est circiter tredecim grammata ac dimidium pendere oportuit, sed a medio secundo saeculo usque ad [[Gaius Iulius Caesar|Gaium Iulium Caesarem]] dictatorem nummus aeneus perraro Romae percussus est, sive quod ingens quantitas nummorum prioribus annis percussorum usui sufficiebat atque argentei nummi denarius, quinarius et sestertius in maiore usu erant, sive quia homines asses novos et leviores aspernabantur ac vetustos accipere malebant.