Quantum redactiones paginae "Ordo Fratrum Praedicatorum" differant

m
Summarium vacuum
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 8:
In ecclesia S. Nicolai Bononiensi generalia Ordinis capitula primum et secundum annis 1220 et 1221 habita sunt. Ibidem mortuus est ipse [[Dominicus Oxomensis]] die [[6 Augusti]] [[1221]].
 
Inter primos annos Ordinis condita sunt octo [[Studium generale Dominicanum|studia generalia]], quorum plurima iuxta [[universitas|universitates]] sedebant, videlicet: [[Lutetia]], [[Monspessulanus]], [[Colonia]], [[Bononia]], [[Roma]], [[Neapolis]], [[Oxonia]], [[Barcino]], [[Cadurcum]], quibus fortasse [[Tolosa]] addenda sit.<ref>Bennett (1937) pp. 55-56</ref> [[Studium conventuale Dominicanum]] [[Roma]]e ad [[Basilica Sanctae Sabinae in Monte Aventino|basilicam Sanctae Sabinae]] anno [[1222]] constitutum, mox in [[studium provinciale Dominicanum|studium provinciale]] erectum est.
 
[[Medium Aevum|Medio Aevo]] quidem Dominicani multum [[inquisitio haereticae pravitatis|sanctae inquisitioni]] faverunt. In iis clarus fuit sacerdos [[Hispania|Hispanicus]] [[Thomas a Turrecremata]].