Quantum redactiones paginae "Nicetas Choniates" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 26 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q297340 sunt
mNo edit summary
Linea 3:
'''Nicetas Choniates''', nomine familiali '''Nicetas Acominatus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Νικήτας Ἀκομινάτος ὁ Χωνιάτης}}; natus circa annum 1155; mortuus ante annum 1220) fuit [[historicus|rerum gestarum scriptor]] [[Imperium Byzantinum|Byzantinus]]. Frater eius [[Michael Acominatus]] fuit episcopus et scriptor.
 
Nicetas, [[Colossae|Chonis]] natus [[saeculum 12|saeculo XII]] medio et nomine episcopi [[Nicetas (Colossensis episcopus)|Nicetae]] eiusdem urbis appellatus, [[Constantinopolis|Constantinopoli]] iuvenis venit adiuvante fratri Michaele qui ibi iam habitabat. Nicetas aulicus et iuris consultus meruit, titulis "logothetes[[logotheta secretorumSecretorum]]", "ephorus [[velum (Imperium Byzantinum)|veli]]", "iudex veli", "praeses camerae", "rationarius aerarii publici". Anno [[1189]], militibus [[Tertia expeditio sacra|expeditionis sacrae III]] Romaniam transeuntibus, Nicetas gubernator [[Philippopolis]] fuit. Anno [[1204]] Constantinopoli degebat, unde [[Nicaea (Turcia)|Nicaeam]] refugit ad aulam imperatoris [[Theodorus I Lascares|Theodori Lascaris]]. De vita sua aliqua in operibus suis narrat; exstat et oratio funebris a fratre Michaele scripta, qui anno 1220 mortuus est. Nicetas igitur ante hunc annum obiit.
 
Opus eius hodie praeclarissimum est historia, in libros duodeviginti divisa, ab ipso [[Historia (Nicetas)|{{Polytonic|Χρονικὴ διήγησις}}]] sive "Expositio temporalis" intitulata. Ibi res gestas Byzantinas narrat ab anno [[1118]] usque ad [[1206]]; cui appendicem subiecit ''[[de signis Constantinopolitanis]]'' quae anno [[1204]] rapta sunt a militibus Cruce signatis. Alia nonnulla scripsit inter quae ''[[Thesaurus orthodoxae fidei|Thesaurum orthodoxae fidei]]'' de haeresibus et controversiis philosophicis saeculi XII exeuntis.