64 228
recensiones
No edit summary |
|||
Pater eius [[Chlotarius I]] fuit, qui quattuor filios heredes fecit regni Franciae, quod post diuturnam divisionem anno [[558]] solus regnaverat. Sic anno 561 iterum divisum est inter filios [[Charibertus I|Charibertum I]], [[Gontranus I|Gontranum I]], [[Sigibertus I|Sigibertum I]] et Chilpericum I. Hic [[Lutetia]]m et divitias regni occupavit, sed tum a fratribus expulsus divisionem iustam pertulit: Accepit [[Suessonae|Suessonas]], sed minime contentus erat. Sigiberto fratre in [[Avari|Avaros]] bellum movente Chilpericus partem eius [[Austrasia]]m aggrediebatur, sed a Sibiberto victus est, filius eius [[Theudebertus I]] anno [[562]] etiam captus est. Theudeberto [[563]] liberato tamen Sigiberto Suessonas retinuit.
Chariberto fratre anno [[567]] sine heredibus mortuo reliqui fratres eius partem inter se diviserunt, Chilpericus litus Oceani inter [[Samara]]m et Ligem flumina accepit. Lutetiam una administrare constituerunt.
Anno [[566]] Sigibertus frater [[
Eodem anno Gontranus, qui sine filiis erat, Childebertum heredem sui regni fecit. Anno [[581]] coniuratione in Brunihildam facta nobiles Austrasiae foedus cum Chilperico fecerunt atque bellum contra Gontranum paraverunt. Chilpericus iterum foedere Childebertum II, qui nunc adulescens erat, invita nobilitate Austrasiae heredem fecit. Bello communi in Gontrano parato anno [[583]] Austrasia iterum in partes Gontrani defecit, ut Chilpericus bellum foedere cum [[Langobardi]]s facto contra Childebertum et Gontranum paravit. Sed antequam bellum inferre potuit, anno [[584]] necatus est a sicariis ignotis.
Filius eius infans [[Chlotarius II]] ei successit, mater eius Fredegunda praesidium Gontrani petivit, qui nunc Lutetiam occupavit.
|